- Tabla de Contenidos
CAPUT XIII.
1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio, Videte ne obliviscamini testamentum Dei vestri quod conscripsit, et faciatis vobis effigies et imagines: addit etiam dicens, Deus vester ignis est edax, et Deus zelans (Deut. IV, 23, 24). Haec verba de Scripturis hoc modo ille Adimantus proposuit. Ejus enim calumnias refutandas refellendasque suscepimus. Sed et jam superius de zelo Dei cum calumniaretur, puto satis esse responsum. Meminerimus tamen non solum ibi, sed etiam hic, sic eum de zelo Dei criminatum Scripturas, ut adjungeret etiam quod de simulacris non colendis in illis libris praecipitur a Domino Deo nostro; quasi non ob aliud reprehendat zelum Dei, nisi quod illo ipso zelo a cultu simulacrorum prohibemur: vult ergo videri favere se simulacris. Quod propterea faciunt, ut miserrimae et vesanae suae sectae etiam Paganorum concilient benevolentiam. Huic autem Legis capitulo illud evangelicum opponit, ubi quidam accessit ad Dominum, et ait illi: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Cui respondit Jesus: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 17 et 18). Ut ex hoc videlicet contraria ista esse arbitremur, quia in Lege dicitur, Deus ignis edax, et, Deus zelans; in Evangelio autem, Nemo bonus, nisi unus Deus.
2. Et de zelo quidem jam responsum est, non sic esse ista verba in Scripturis posita, ut aliquam Dei perturbationem cruciatumve significent: sed quia nihil dignum de Deo dici potest, propterea usque ad ista perventum est, quae cum homines indigna esse putaverint, cogantur discere, etiam illa quae convenienter de ineffabili divina excellentia se dicere existimant, indigna esse majestate Dei; cujus sapientia cum descensura esset usque ad corpus humanum, prius usque ad humana verba descendit. Ecce dixi, descendit: quod verbum si discutere coepero, proprie me dixisse non video; non enim potest descendere, nisi quod etiam de loco in locum moveri potest. Nam qui descendit, locum superiorem deserere, et inferiorem petere videtur. Dei autem Sapientia, cum tota ubique praesto sit, nullo pacto migrare de loco in locum potest. De qua Joannes in Evangelio dicit, tanquam dominici pectoris particeps. Ait enim, In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit: et tamen ipse adjungit et dicit, In sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 10, 11). Quomodo hic erat, et quomodo venit, nisi quia illa sublimitas ineffabilis, ut hominibus congruat, humanis sonis significanda est; ut autem deos homines faciat, divino est intelligenda silentio? Potest ergo reddi ratio, quare ita dictum sit: non tamen potest aliquid de Deo digne dici, quod ideo jam indignum est, quia potuit dici. Tolle de zelo errorem et dolorem, quid remanebit aliud, nisi voluntas custodiens castitatem, et corruptionem vindicans conjugalem? Quo igitur verbo, nisi zelo Dei melius posset insinuari, quod vocamur ad conjugium Dei, et non vult nos turpi amore corrumpi, et punit impudicitiam nostram, et diligit castitatem? Non enim frustra vulgo dici solet: Qui non zelat, non amat.
3. Ad hoc etiam pertinet quod dictum est, edax ignis: de quo disputare non debeo, sed potius ipsos interrogare, quem ignem dixerit Dominus se venisse mittere in hunc mundum. Hoc enim dictum est in Evangelio, quod illi accusare non possunt, non ut Christum honorent, sed ut decipiant Christianos. Quod cum eis commemoratum fuerit, quemadmodum Dominus dixerit, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49); miseri dicunt: Sed illud aliud est. Quibus respondemus: Et hoc aliud est, noli metuere. Nam ipse Christus loquitur etiam in Veteri Testamento, cum dicit, Ego sum ignis edax (Deut. IV, 24, et IX, 3); qui loquitur in Evangelio, quod ignem venerit in hunc mundum mittere, id est, Verbum Dei, quod est ipse. Nam veteres utique Scripturas exposuit post resurrectionem discipulis, incipiens a Moyse et Prophetis omnibus, quando ipsi discipuli ignem se accepisse confessi sunt, dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ipse est ignis edax: consumit enim veterem vitam divinus amor, et innovat hominem: ut ex eo quod Deus ignis est edax, faciat ut eum nos amemus; ex eo autem quod Deus zelans est, ipse nos amet. Nolite ergo timere ignem, quod est Deus : sed timete ignem, quem paravit haereticis Deus.
4. Quod enim Adimantus elegit de Evangelio locum, quem huic Legis capitulo tanquam contrarium apud imperitos objiceret, ubi ait Dominus, Nemo bonus, nisi unus Deus, quoties invenitur bonitas Dei in Veteri Testamento, quis numerare sufficiat? Unum tamen ponam, quod quotidie in Ecclesia cantatur: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXVII, 1, 29). Certe et hoc zelanti Deo, sicut Manichaei existimant, videtur esse contrarium, et tamen in libris Veteris Testamenti cantatur. Item rex ille, qui cum filio suo nuptias faceret, invenit inter discumbentes hominem non habentem vestem nuptialem; et eum primo amici nomine appellans, manibus et pedibus colligatis mitti jussit in tenebras exteriores (Matth. XXII, 2-13): moleste intelligentibus non videtur bonus. Et si ipsum quisquam capitulum Evangelii proponeret, et sicut facit Adimantus de Veteri Testamento, ita Evangelium calumniose accusaret, laudans potius Veteris Testamenti libros, ubi scriptum est, Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus; et reprehendens in Novo, quod vocatus conviva in tantum supplicium propter vestem mittitur; et hoc fraudulenta perversitate assidue faceret, ut omnia loca lenitatis de Veteri Testamento colligeret, et loca severitatis de Novo, et haec sibi adversa esse contenderet, laudans Vetus, et reprehendens Novum: similiter inveniret imperitos et divinarum Scripturarum miserabiliter ignaros, quibus persuaderet Vetus potius Testamentum, quam Novum esse retinendum. Quod cum isti ex alia parte faciunt, id est, Vetus reprehendentes, quasi contrarium Novo, miror quod non cogitant posse aliquem aliquando utrumque legere, et divina ope intellectum utrumque laudare; fraudemque istorum atque malitiam vel dolere tanquam hominum, vel cavere tanquam haereticorum, vel irridere tanquam imperitorum et superborum.