CAPUT IV.

De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Dominus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc maledictus eris a facie terrae, quae absorbuit et recepit sanguinem fratris tui ex caede manus tuae: te enim operari necesse est terram, quae steriles tibi fructus dabit (Gen. IV, 10-12). Huic capitulo Geneseos, quo meledictionem accepit Cain, ut terrae sterilitate puniretur, calumniantes Manichaei, et Evangelio contrarium demonstrare cupientes, non sane, mihi videntur cogitare cum hominibus se agere, sed prorsus quasi pecora forent, qui eos audirent vel eorum scripta legerent; sic abusi sunt imperitia eorum et tarditate ingenii, vel potius animi caecitate. Quippe dixerunt huic capitulo illud in Evangelio esse contrarium, quod Dominus ait discipulis suis: Nolite cogitare de crastino; nam crastinus dies ipse cogitabit sibi. Respicite volatilia coeli, quia non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea (Matth. VI, 34, 26). Quasi vero Cain parricida  discipulis Christi comparandus sit, ut quoniam ille meruit poenam sterilitatis terrae, consequens esset ut eamdem  sterilitatem isti etiam paterentur, qui Dominum Jesum Christum secuti, praedicando Evangelio parabantur. Imo etiam in istis duobus capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de Evangelio tanquam sibi inimica posuerunt, tanta invenitur amicitia atque concordia, ut nulla major desideranda sit. Quid enim congruentius, quam ut illum, cujus erat scelere frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur: illis autem, per quorum ministerium in praedicando Dei verbo fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus fructuosa terra serviret? Quod si in Veteri Testamento exhorrescunt maledicto Dei terram sterilem factam esse peccatori; cur non in Novo Testamento exhorrescunt maledicto Domini nostri Jesu Christi arborem fici aridam factam (Matth. XXI, 19), nullo peccato domini sui? Item si Domini sententia delectantur, qua discipulis dicit ne de crastino cogitent, quod de victu eorum Deus curam gerat; cur non et prophetica sententia delectantur, qua cecinit dicens, Abjice in Dominum sollicitudinem tuam, et ipse te pascet (Psal. LIV, 23)? Ut hoc modo, si possint, miseri intelligant, et illa quae detestantur in Veteri Testamento de Deo dicta, usque adeo recta esse, ut etiam in Novo inveniantur; et illa quae in Novo laudant et praedicant, etiam in Veteri reperiri: unde clarescat bene intelligentibus utriusque Testamenti manifesta concordia.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal