- Tabla de Contenidos
CAPUT XI.
De eo quod in Exodo scriptum est, Ne adoraveritis deos alienos: et iterum, Deus vester zelans appellatur; zelans enim zelavit (Exod. XX, 5, et XXXIV, 14). Huic capitulo quod scriptum est, Ne adoraveritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. Nec mirum, quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam commemorant atque commendant: quippe qui etiam ad ista visibilia venerunt, quae pro istius veritatis luce venerantur et adorant; et ideo displicet eis quod scriptum est in Exodo, Ne adoraveritis deos alienos. Addunt etiam illud propter hoc dictum esse, Deus vester zelans appellatur; zelans enim zelavit: ut tanquam Deum zelantem non amemus, cujus zelo deos alienos adorare non sinimur. Et ideo dicunt ista Evangelio esse contraria, quoniam Dominus dicit, Pater juste, et mundus te non cognovit (Joan. XVII, 25): quasi non sit dicendus Deus justus, nisi nos deos alienos adorare permittat. Justum enim Deum et zelantem Deum tanquam contraria sibi esse dissertant, et decipiunt miseros, non intelligentes totam spem salutis nostrae esse zelum Dei. Hoc enim nomine illa ejus significatur providentia, qua nullam a se animam fornicari impune permittit, sicut Propheta dicit: Perdes omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). Sicut enim ea quae dicitur ira Dei, non perturbatio mentis est, sed potentia vindicandi: sic zelum Dei non cruciatum animi, quo maritus adversus uxorem, vel uxor adversus maritum torqueri solent, sed tranquillissimam sincerissimamque justitiam , qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus pravisque cupiditatibus corrupta, et quodam modo gravidata. Illi enim haec verba horrescunt, qui nondum viderunt ineffabili majestati nulla verba congruere. Sic enim ab istis verbis temperandum putant, quasi aliquid dignum Deo dicant , cum ista non dicunt. Sanctus enim Spiritus hoc ipsum hominibus intelligentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa divina, his etiam verbis uti voluit, quae apud homines in vitio poni solent; ut inde admonerentur, etiam illa quae cum aliqua dignitate Dei se putant homines dicere, indigna esse illius majestate, cui honorificum potius silentium, quam ulla vox humana competeret. Quaero zelum hominis, et invenio perturbationem cruciantem cor. Tamen cum quaero causam, nihil aliud invenio, nisi quod non patitur conjugis adulterium. Maxime enim et proprie inter conjugia zelotypia dici solet. Itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et justus, sine ullo cruciatu, et tota facilitate, et nulla iniquitate peccatum conjugis vindicaret. Quam tamen ejus actionem humano loquendi modo etiamsi non proprie, translate tamen et recte zelum vocarem. Quis enim Tullio calumniatus est, qui certe noverat latine loqui, cum ait Caesari: Nulla de virtutibus tuis, nec admirabilior, nec gratior misericordia est (Pro Q. Ligario, in fine)? Et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Numquid ergo virtus miserum cor facit? Quid ergo calumniosis Tullius responderet, nisi misericordiae nomine clementiam se appellare voluisse? Quoniam recte solemus loqui, non solum verba propria, sed etiam vicina usurpantes. Cujus auctoris mentionem facere volui, quoniam non de re quaestio hic, sed de verbo est. Sicut enim nostri auctores, divinarum scilicet Litterarum, de rebus maxime cogitaverunt; sic mundanorum auctorum prope omnis cura de verbis est. Sed habeo Evangelium, et omnes Novi Testamenti libros, in quibus misericordia Dei frequentissime commendatur. Si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant quaestionem, et negent esse misericordem Deum, ne miserum cor habere intelligatur. Sicut ergo potest esse in Deo misericordia sine cordis miseria: sic etiam sine tabe atque cruciatu animi zelum Dei non dedignemur accipere; et humani conditionem sermonis feramus, ut ad divinum perveniamus silentium. Sed si contraria dicunt esse zelantem Deum, et justum Deum; quid dicturi sunt, cum et in Novo Testamento invenio, Zelo Dei vos zelo (II Cor. XI, 2); vel adhibitum etiam de veteribus in Evangelio testimonium, Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 17; Psal. LXVIII, 10)? Rursus in Vetere cum legunt, Justus Dominus, et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X, 8): nonne fatebuntur etiam hoc modo imperitis duo Testamenta videri posse contraria, ut in Novo inveniamus zelum Dei, in Vetere justitiam Dei? bene autem intelligentibus utrumque in utroque magna sancti Spiritus unitate et pace concinere?