- Tabla de Contenidos
CAPUT V.
1. De eo quod scriptum est in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Hunc locum Manichaei, quo scriptum est in Genesi, hominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei, propterea dicunt Novo Testamento esse contrarium, quia Dominus in Evangelio dicit Judaeis, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis: ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est (Joan. VIII, 44): et quod alio loco Judaei serpentum genimina et viperarum appellantur (Matth. III, 7, et XXIII, 33). Non intelligunt illud esse dictum de homine antequam peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem Dei: hoc autem quod in Evangelio est, Vos ex patre diabolo estis, peccatoribus et infidelibus dici. Tribus enim modis in Scripturis sanctis filiorum nomen accipitur : uno, secundum naturam, quomodo Isaac filius Abrahae, vel etiam caeteri Judaei qui ex eadem origine veniunt: alio, secundum doctrinam, ut filius ejus in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit; sicut filios suos Apostolus appellat, qui ab illo didicerunt Evangelium (I Cor. IV, 14, 15): tertio, secundum imitationem, sicut filios Abrahae nos vocat Apostolus, qui ejus fidem imitamur (Galat. III, 7). Duobus ergo modis peccatores infideles Judaei, filii diaboli vocantur a Domino; vel quod ab ipso impietatem didicerunt, sicut de ipso diabolo Apostolus dicit, Qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2): vel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad id quod de illo dictum est, Et in veritate non stetit; quia et ipsi Judaei in veritate legis quae sibi data est, non steterunt, Domino attestante et dicente, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: ille enim de me scripsit (Joan. V, 46). Secundum eorumdem peccatorum venena etiam serpentum et viperarum genimina vocantur.
2. Ad imaginem autem Dei factum hominem, non tantum Genesis, sed etiam Apostolus clamat, cum dicit: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei, mulier autem gloria viri (I Cor. XI, 7). Et ut manifeste intelligatur non secundum vetustatem peccati quae corrumpitur, sed secundum spiritualem conformationem factum esse hominem ad imaginem Dei, idem apostolus monet ut exuti consuetudine peccatorum, id est, vetere homine, induamur nova vita Christi, quem novum hominem appellat. Et ut doceat hoc nos aliquando amisisse, renovationem illam vocat. Nam ita loquitur: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9, 10). Filii ergo Dei sunt homines renovati ad ejus imaginem, et ei similes facti usque ad dilectionem inimici: sicut Dominus dicit, diligere nos debere inimicos nostros, ut similes simus Patri nostro qui in coelis est (Matth. V, 44, 45). Quod in potestate nostra ab ipso Deo esse positum docet Scriptura, cum dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Filii autem diaboli dicuntur homines, cum imitantur ejus impiam superbiam, et a luce atque celsitudine sapientiae decidunt, et non credunt veritati: quales Dominus arguit, cum dicit, Vos ex patre diabolo estis, etc. Cui loco evangelico propheta consonat, dicens: Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes: vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6, 7).