CAPUT XV.

1. De eo quod in Levitico scriptum est: Separate a mundo immundum, et nemo manducet carnem cameli, asini, et leporis, et porci, et aquilae, et milvi, et corvi, et vulturis, et reliquorum (Levit. XI). Nusquam manifestius plenissima dolis et fraudibus anima hujus hominis deprehendi potest, qui tanquam sibi adversa atque contraria de utroque Testamento capitula objecit, quam in hoc loco ubi commemoravit in Levitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus temperetur. Namque huic sententiae illud ex Evangelio credidit opponendum, ubi Dominus dicit: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant (Matth. XV, 11). Hoc si imprudens fecit, nihil caecius: si autem sciens, nihil sceleratius. Nonne ipse paulo ante posuerat Apostoli testimonium dicentis, Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV, 21); dum cupit de Novo Testamento Veteri adversari, ubi dictum est, Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem (Deut. XII, 15)? Quomodo ergo nunc placet ei sententia Domini, qua dicit, nihil esse ingrediens in hominem quod coinquinet eum, sed ea coinquinare quae de homine procedunt? Ubi se iste abscondat ab hac sententia? Quo fugiet, dicat mihi, quando immunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam, perversa et superstitiosa imaginatione continentiae praecipit? Certe enim, si verum est, non coinquinare illa quae ingrediuntur in hominem, cum magno errore immundas esse dicunt escas Manichaei, cum homines carne vescuntur. Si autem immundae sunt tales escae, quid de isto testimonio facient, quod evangelica et divina auctoritate prolatum est, ubi Dominus dicit, non coinquinari hominem iis quae ingrediuntur in eum, sed iis quae procedunt de illo? An forte dicturi sunt, sicut solent dicere, cum Scripturarum eos urget auctoritas, hoc capitulum a corruptoribus Scripturarum insertum esse Evangelio? Cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur, et inde conatur Vetus Testamentum oppugnare, unde iste prosternitur? Cum enim quispiam catholicus christianus utriusque Scripturae venerator  et intellector ei responderit, haec non esse contraria; quod illa de quorumdam carnibus animalium, quibus non esse vescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad significationem posita sint humanorum morum, quos Ecclesia quae corpus est Domini, in suae unitatis vinculum stabile et sempiternum recipere non potest, tanquam immundas escas respuens, et in sua viscera non convertens; ut omnia illa praecepta carnali populo imposita futuram disciplinam spiritualis populi prophetarent: et ideo non ea repugnare sententiae  Domini, qua verissime dicit, non coinquinari hominem iis quae per escam ingrediuntur in eum. Illa enim sententia servis onera imponit; ista jam liberis jugum excutit servitutis. Et illa tamen sic dicta est, ut servorum onera fidem praenuntient liberorum. Omnia enim, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos , in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Si ergo in figuram contingebant quae patiebantur, in figuram accipiebant quae monebantur.

2. Cum ergo ista respondero, et hoc modo non esse contraria duo ista capitula de singulis Testamentis collata monstravero, quid iste facturus est, contra quem dicit gravissimum testimonium testis quem contra adversarium ipse produxit? Ipse enim commemoravit de Evangelio testimonium, Domino dicente non coinquinari hominem iis escis quae ingrediuntur in eum: et ipse a carnibus abstinendum tanquam ab immundis escis monere et docere non cessat. Et tamen sensit quantam plagam sibi infligeret, et quanto ictu repercussus se ipse sauciaret. Ne quis enim eum interrogaret et diceret, Quomodo ergo prohibetis carnibus vesci, si Dominus dicit, sicut tu ipse commemoras, Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant? voluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero vulnere. Sic enim posuit ipsum evangelicum testimonium. In Evangelio, inquit, dicit ad turbam Dominus: Audite, et intelligite: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum, et caetera. Quod ergo commemoravit Dominum hoc ad turbam dixisse, nihil aliud ostendit, nisi non se ignorantia, sed malitia fecisse quod fecit: ut postea diceret Auditoribus suis ad turbam Dominum ista locutum esse, non ad paucos sanctos, quales se ipsi videri volunt; ut quoniam suos Auditores tanquam adhuc immundos permittunt carnibus vesci, sibi autem quasi jam mundis cum sceleratum atque nefarium esse arbitrantur, hoc etiam Dominum sensisse videatur, quod non paucos sanctos, sed turbas ista docuerit. O hominem pessimum, securum de negligentia generis humani ad occultandas deceptiones suas! Non enim credebat aliquem existere, qui arriperet Evangelium, et cum scientia legeret, et inveniret hominem in ipsis pratis, quibus greges suos Dominus pascit, laqueos incautis et minus providis abscondentem. Nam de his verbis commoti discipuli, et non credentes proprie, sed potius figurate Dominum locutum fuisse, cum diceret non coinquinari hominem iis quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Judaei erant etiam ipsi discipuli, qui fugiendos quarumdam carnium cibos a pueritia institutum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito verbo  scandalizati sunt? At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.  Sinite illos; caeci sunt, et duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Cum ergo infidelitatem Judaeorum plantationem appellaret quam non plantavit Pater coelestis, tamen adhuc Petrus putans esse illam parabolam, et propterea reprehensos Judaeos et caecos dictos, quod eam intelligere non potuerint, respondens dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. Et ille manifestissime ostendens non esse parabolam, sed propriam locutionem, dixit ad eos: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem (Matth. XV, 10-20). De non lotis autem manibus Judaei moverant quaestionem, cujus occasione Dominus generaliter de iis quae in os intrant, et in ventrem vadunt, et in secessum emittuntur, hoc est, de alimentis nostris dixit sententiam. Quanquam ergo convocatis ad se turbis eum dixisse scriptum sit, Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore: tamen iste quo timore hoc addiderit verbis suis, quibus hujusmodi testimonium commemoravit, satis apparet, sicut paulo ante dictum est, ut haberet quod responderet eis qui sibi quaestionem movissent, cur primates Manichaeorum nefas sibi esse existimant carnibus vesci: videlicet ut illud quod Dominus ait, turbis tantum, non Electis concessisse videretur. Sed cum ex consequentibus declaratum sit etiam Petro seorsum interroganti, audientibusque discipulis, quos utique ad culmen Ecclesiae producebat, ita respondisse Dominum, ut neque per parabolam se illa dixisse testatus sit, et ad omnes pertinere monstraverit; non habent isti unde auferant cibos de faucibus hominum, et eas  laqueo superstitionis astringant.

3. Fortassis aliquis eorum dicat: Edissere ergo quid significet caro porci, et cameli, et leporis, et milvi, et corvi, et caeterorum, a quibus abstinendum in Lege praecipitur. Nolo, quia longum est. Sed fac me non posse; numquid propterea nullus potest? Et sunt jam volumina innumerabilia in quibus ista exposita sunt. Nobis tamen ad hos refellendos satis est, quod eas observationes umbram esse futurorum, non ego, sed Apostolus dicit, cum etiam vetat serviliter observari, sed tamen aliquid significare declarat, dicens: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Illa itaque futura quae illis observationibus significabantur, posteaquam per Dominum Jesum Christum venerunt, ablatae sunt serviles observationes: sed earum interpretationes tenentur a liberis. Quidquid enim futuram Ecclesiam significavit, prophetia est. Habes autem eumdem apostolum dicentem: Spiritum nolite spernere,  prophetiam nolite exstinguere; omnia legite, quae bona sunt tenete (I Thess. V, 19-21). Legenda est ergo Scriptura divina, et Spiritus sancti dispensatio cognoscenda, et intuenda prophetia; et rejicienda carnalis servitus, et liberalis intelligentia retinenda.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal