- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
1. De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Deus, Non est bonum solum hominem esse; faciamus ei adjutorium. Et immisit Deus Adae somnum, et obdormivit; et sumpsit unam de costis ejus, ex qua formavit Evam, quam adduxit ad Adam; et ait, Ideo relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae (Gen. II, 18-24). Huic rursus loco Manichaei calumniantur, dicentes contra Novum Testamentum esse istam sententiam, qua Deus scribitur et formasse mulierem, et viro conjunxisse: propterea, quia in Evangelio dicit Dominus, Omnis qui reliquerit domum, aut uxorem, aut parentes, aut fratres, aut filios propter regnum coelorum, centies tantum accipiet in hoc tempore, et in futuro saeculo possidebit vitam aeternam (Matth. XIX, 29; Marc. X, 29-30, et Luc. XVIII, 29-30). In qua calumnia miror eos sic esse caecatos, vel potius non miror: Excaecavit enim illos, sicut scriptum est, malitia eorum (Sap. II, 21). Sed tamen quis non videt tanta in Novo Testamento praecepta de uxore diligenda? Cur enim potius Vetus Testamentum dicunt adversari huic sententiae Domini, qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum coelorum, et non ipsum Novum sibi adversari? Quod nefas est dicere. Intelligenda enim sunt, non temere accusanda, quae imperitis videntur esse contraria.
2. Nam et Dominus interrogatus a Judaeis, utrum ei placeret dato libello repudii dimittere uxorem, respondit eis dicens: Non legistis quoniam qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos; et dixit, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit in unum , homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Dicit illis Jesus: Quia ad duritiam cordis vestri permisit vobis Moyses dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob causam fornicationis, facit eam moechari: et ipse si alteram duxerit, adulterium committit (Matth. XIX, 3-9). Ecce habent confirmatam sententiam Veteris Testamenti ab ipso Domino adversus imperitiam Judaeorum. Simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod propter duritiam cordis eorum repudium dari permisit. Numquid etiam Evangelium Evangelio dicunt esse contrarium? Quod si dicunt hoc capitulum falsum esse, et a corruptoribus Scripturarum esse additum (nam hoc solent, quando non inveniunt quid respondeant, dicere); quid, si alius dicat illud esse immissum et falsum, quod ipsi proferunt dicente Domino, Omnis qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut filios propter regnum coelorum, etc.? Non intelligunt miseri quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt, conentur evertere. Fides autem vera et Ecclesiae catholicae disciplina utrumque verum et a Domino dictum esse confirmat, et nullo modo esse contrarium: quia et conjunctio mariti et uxoris a Domino est, et relictio uxoris propter regnum coelorum a Domino est. Non enim quia suscitavit Jesus Christus mortuos, et dedit eis vitam, propterea ipsa vita non est relinquenda propter regnum coelorum. Sic ergo quamvis Dominus dederit uxorem viro, relinquenda est tamen, si opus est, propter regnum coelorum. Non enim hoc semper necesse est, sicut Apostolus dicit: Si quis fidelis habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat eam (I Cor. VII, 12). Significat utique quod si non consentit habitare cum illo, id est, si exsecratur in illo fidem Christi, et non eum patitur, quod christianus est, relinquenda est propter regnum coelorum: sicut idem apostolus in sequentibus dicit, Quod si infidelis discedit, discedat; non est enim subjectus servituti frater aut soror in hujusmodi. Si quis ergo relinquit regnum coelorum, dum non vult relinquere uxorem non ferentem christianum virum, improbatur a Domino: et item si quis vir relinquit uxorem dato libello repudii, cum causa non existit aut fornicationis, aut obtinendi regni coelorum, similiter improbatur a Domino. Ita nec ista duo capitula evangelica inveniuntur sibi esse contraria, nec Evangelium Veteri Testamento: quia ibi uxor conjungitur viro, ut simul mereantur possidere regnum coelorum; et ita uxor relinquenda esse praecipitur, si virum impediat ad possidendum regnum coelorum.
3. Et ideo quando Christianos utrosque Apostolus monet, id est, maritos et uxores; nonne ita dicitur, Diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit se ipsum pro ea? et, Mulieres viris suis subditae sint quasi Domino; quia et Ecclesia subdita est Christo? Nonne illud quod isti miseri irrident in Veteri Testamento, quod scriptum est, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, in magno sacramento idem apostolus accipit, cum dicit, Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia? Deinde subjungit, Verumtamen unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat; mulier autem ut timeat virum (Ephes. V, 25, 22, 31, 32, 33). Nonne alio loco evidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et conjunctionem a Domino Deo conditore atque ordinatore consistere, cum dicit: Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere, in Domino. Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 11, 12)? Quod isti si considerare vellent, non quibusdam capitulis separatis et adversus se invicem magna fraude collatis caliginem facerent imperitis; sed omnia tam in Veteri quam in Novo Testamento uno sancto Spiritu conscripta et commendata esse sentirent.
4. Nam et in Veteri Testamento habent apud Isaiam prophetam quanta promittantur spadonibus: ne in Novo solo arbitrentur esse laudatos a Domino, ubi dicit esse quosdam qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum, et addidit, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). Nam et Isaias ita dicit: Haec dicit Dominus spadonibus eis qui custodierint praecepta mea, et elegerint sibi quae ego volo, et capaces fuerint testamenti mei; dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatissimum, meliorem multo filiorum atque filiarum: nomen aeternum dabo illis, nec unquam deerit (Isai. LVI, 4, 5). Certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante Domini adventum, secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum, populus ille tenebatur, qui Testamentum Vetus accepit: tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio Novi Testamenti est, ut nulla in evangelica atque apostolica disciplina reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint . Sed sanctae Scripturae non temerarios et superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores desiderant.