CAPUT XX.

1. De eo quod scriptum est in Lege: Si ambulaveritis in lege, et praecepta mea custodieritis; dabo pluvias tempore suo, et producet terra fructus suos, et arbores poma, et vindemiae tuae messibus succedent, et satio vindemiis: et saturabimini, et sedebitis in pace in terra vestra, et dormietis, et non erit qui vos terreat: et perdam omnem belluam ex terra vestra; et persequemini inimicos vestros, et cadent ante vos in gladio: et insequentur quinque ex vobis centum, et centum ex vobis persequentur decem millia, et concident inimici vestri ante vos in gladio: et veniam, et benedicam vos, et multiplicabo vos, et disponam vos. Manducabitis vetus quod inveteravit, et projicietis vetus ante novum (Levit. XXVI, 3-10). Jam neminem oportet postulare a nobis, ut haec ostendamus quam congruenter illi populo Deus promiserit. Multa enim de hac re diximus, et cui parva sunt, nimis tardus est. Sed tamen quod etiam huic loco de Novo Testamento dicunt esse contrarium: illud videlicet quod Dominus ait, Nolite portare aurum, neque argentum, neque nummos in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam; dignus est enim operarius mercede sua (Matth. X, 9 et 10): quid mirum si haec Evangelistis donaverit? Numquid in hoc ministerium populus Judaicus vocabatur? Quae tamen omnia spiritualiter perscrutanda sunt, ne ipse Dominus  hominibus impiis contra sua praecepta fecisse videatur, qui etiam loculos habebat, quibus ad necessarium victum pecunia portabatur (Joan. XII, 6). Nisi forte dicturi sunt in zonis habere pecuniam, peccatum esse; in loculis autem, non esse peccatum. Non autem ista jussa, sed permissa esse Apostolis, ex hoc intelligitur, quod apostolus Paulus manibus suis operatus victum quaerebat, non abusus ea potestate, sicut ipse loquitur, quam Dominus Evangelistis dedit (Act. XVIII, 3; I Cor. IV, 12; I Thess. II, 9, et II Thess. I, 8 et 9). Quod enim permittitur a Domino, etiam non facere licet: quod autem jubetur, nisi fiat peccatum est.

2. Addunt etiam de illo divite, cui Deus dixerat, Stulte, hac nocte a te animam tuam expetam; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? et dicunt non minus huic capitulo Legis esse contrarium: cum in isto inanitas irrisa sit vanae laetitiae, qui incerta illa pro certis habuit; populo autem Israel certam faciebat illam pollicitationem omnipotentia pollicentis. Unde apostolus Paulus scribens ad Timotheum, de divitibus saeculi hujus, quos noverat in Ecclesiae membris habere suum locum, ita loquitur: Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: benefaciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Quis hic non intelligat non esse culpabile habere ista, sed amare et spem in eis ponere, et ea praeferre aut etiam conferre veritati, justitiae, sapientiae, fidei, bonae conscientiae, charitati Dei et proximi, quibus omnibus anima  pia dives est in secretis suis coram oculis Dei? Sed ut diligatur Deus, qui diligentibus se ista cuncta et invisibilia et aeterna largitur, id est, se ipsum his omnibus plenum donat dilectoribus suis: ut ergo ipse diligatur, illo etiam tempore quo carnalis anima, carnis videlicet affectibus implicata, nisi temporalia desiderare non novit, persuadendum illi est, quod etiam ista Deus dat homini; quia et verum est, et utilissime creditur. Hoc populo Israel factum est per illas pollicitationes, quas imperitissime miseri derident, ut etiam in ipsis infimis rebus, quomodo possent, Deum diligere assuescerent, quamvis plus  ibi operetur timor. Quae tamen omnia dona temporalia figurae sunt donorum aeternorum, et illa de inimicis victoria praesignat victoriam de diabolo et angelis ejus.

3. Et quod isti adjecerunt quasi contrarium Veteri Testamento, quod Apostolus loquitur, Deum non pugna et dissensione, sed pace delectari (I Cor. XIV, 33): sciant talem Deum praedicari in Scripturis illis, cui pacem suam nemo possit auferre; non qualem ipsi praedicant, qui timens ne irrueret bellum regionibus suis, membra sua longe misit, ut peregrina bella tolerarent, et postea liberari atque purgari victa et inquinata  non possent. In natura vero humana, quae peccato in inferiora defluxit, ita Deus pace delectatur, ut non relinquat libramenta justitiae, nec pacem quam diligit velit calcari a peccantibus, sed amari a certantibus, apprehendi a victoribus, et ea carnalibus figurata promittere, spiritualibus aperta monstrare.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal