CAPUT II.

1. De eo quod scriptum est: Et consummavit Deus die sexto omnia opera sua quae fecit, et in septimo requievit ab eisdem omnibus operibus quae fecerat (Gen. II, 2). Huic etiam loco Manichaei calumniam movent, et dicunt Novo Testamento adversari quod in Genesi scriptum est, Deum septimo die requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit: quoniam Dominus in Evangelio dicit, Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17). Quod nullo modo contrarium est. Dominus enim Judaeorum refellit errorem, qui putabant Deum sic requievisse die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur. Requievit autem ab omnibus operibus suis quae fecit, ut jam ultra non faceret mundum cum omnibus quae in eo sunt: non tamen ut etiam a mundi administratione requiesceret. Non enim scriptum est: Requievit Deus ab omnibus operibus suis, ut deinceps non operaretur. Sed scriptum est, Requievit Deus ab omnibus operibus suis quae fecit: ut deinde non in faciendo mundo, a quo opere post perfectionem cessaverat; sed in administrando operaretur, in quo opere eum esse Dominus intimavit. Nec illa requies, quasi post laborem Deum pausam quaesisse, sed ab instituendis rerum naturis post earum rerum perfectionem cessasse significat, quamvis usque adhuc in administrandis operetur.

2. Sabbati autem observationes non intelligebant Judaei, qui putabant ab iis etiam operibus quae ad salutem hominum valent, oportere cessari. Unde illos Dominus etiam aliis locis, de bove qui  in puteum cecidit, et jumento quod solvendum est ut ad aquam ducatur, mirifica comparatione redarguit (Luc. XIV, 5, et XIII, 15). Sabbatum autem, non repudiatum, sed  intellectum a Christianis destitit quidem carnaliter observari, sed spiritualiter retinetur a sanctis, qui intelligunt vocem Domini vocantis ad requiem, et dicentis: Venite ad me, qui laboratis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28-30). Hoc sabbatum, id est, hanc requiem Scriptura illa significat, quam Judaei non intelligebant, et pro temporum dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cujus umbrae quasi corpus, id est, veritas nobis danda erat. Sed quemadmodum illa requies Dei post fabricatum mundum insinuatur; sic requiem, quae nobis promittitur, post opera quae in hoc mundo habemus, si justa fuerint, consequemur, septima scilicet eademque ultima parte saeculi, de qua longum est disputare. Non ergo Dominus rescindit scripturam Veteris Testamenti, sed cogit intelligi: nec sabbatum solvit ut pereat quod figurabatur, sed aperit potius ut appareat quod tegebatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal