- Tabla de Contenidos
CAPUT VI.
De eo quod scriptum est in Exodo: Honora patrem tuum, et matrem tuam (Exod. XX, 12). Huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus Deus praecepit, illum Evangelii locum Manichaei dicunt esse contrarium, ubi Dominus cuidam dicenti, Ibo primum ut sepeliam patrem meum; respondit, Sine mortuos , mortuos suos sepeliant; tu autem veni, et annuntia regnum Dei (Luc. IX, 59, 60). Quod eodem modo solvitur, quo illud superius, ubi de uxore relinquenda dictum est, Propter regnum coelorum: quia et parentes honorare debemus, et eos tamen propter annuntiationem regni Dei nulla impietate contemnimus. Nam si Veteri Testamento contrarium est Evangelium propter istam sententiam, incipit etiam Apostolo esse contrarium, qui et filios monet ut honorent parentes, et parentes ut diligant filios (Ephes. VI, 2-4, et Coloss. III, 20, 21). Non solum autem, sed etiam Dominus videbitur sibi ipsi esse contrarius (quod credere nefas est), quia loco alio dicit homini quaerenti vitam aeternam, Si vis venire ad vitam, serva mandata: in quibus etiam illud commemorat, Honora patrem et matrem. Quibus mandatis perfectis etiam ad dilectionem Dei crescitur, in qua est tota perfectio. Nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem Dei. Et ideo respondenti quod omnia mandata illa servavit, dicit unum ei deesse, si vult esse perfectus, ut vendat omnia quae habet, et det pauperibus, et sequatur eum (Matth. XIX, 17,-21). Ex quo manifestum est, et honorem parentum in gradu suo esse servandum, et eos tamen in divini amoris comparatione, praesertim si impedimento sunt, nulla dubitatione oportere contemni. Nam et in Scripturis veteribus habes positum: Qui dicit patri aut matri, Non novi vos, et qui filios suos non agnoscit, ipse autem cognovit testamentum tuum (Deut. XXXIII, 9). Ergo si et in Novo Testamento commendatur parentum dilectio, et in Veteri commendatur parentum contemptus, ex utroque capite duo sibi Testamenta consentiunt.