S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO VIDUITATIS  LIBER SEU EPISTOLA  AD JULIANAM VIDUAM.

Viduas hic docet et exhortatur. Primum docendo probat sanctae viduitatis professionem nuptiis anteponendam; nuptias tamen secundas, imo et tertias et quotaslibet licitas esse, nec unquam malas: et nubentes quidem post votum viduas sive  virgines merito damnari; ipsas autem earum nuptias nec haberi pro adulteriis, nec dirimi oportere. Merita viduarum ex ipso robore continentiae ac pietatis pensari vult; ideoque biviram univirae viduae aliquando jure praeferri demonstrat. Postea exhortando monet Julianam, ut in primis continentiam suam beneficio Dei tribuat, caveatque ab sermonculis, qui serpere coeperunt, hominum quorumdam inimicorum gratiae Christi. Jubet ut suum omne studium cum filia virgine et cum socru vidua impendat ad placendum Deo: delicias spirituales habeant carnalium deliciarum loco; et famam denique suam custodire non negligant.

AUGUSTINUS Episcopus, servus Christi, servorumque Christi , religiosae famulae Dei JULIANAE, in Domino dominorum salutem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal