CAPUT XIX.

23. Exhortatur ad viduitatis bonum. Ut tota intentio Julianae viduae sit ad placendum Deo. Demetriadis virginis aviaeque ipsius, perinde atque matris, vult esse unum studium Deo placendi. Si ergo nondum Deo vovisses continentiam vidualem, exhortaremur profecto ut voveres: quia vero jam vovisti, exhortamur ut perseveres. Talia mihi tamen video esse dicenda, quibus eam diligant et arripiant et quae adhuc nubere cogitabant. Aurem igitur inclinemus Apostolo: Quae innupta est, inquit, sollicita est ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34). Non ait, Sollicita est ea quae sunt mundi, ut sancta non sit: sed certe minor est ea conjugalis sanctitas , ex ea parte curarum qua mundana cogitatur voluptas. Quidquid itaque intentionis animi etiam his rebus impenderetur quibus placendum esset viro, colligere quodam modo et redigere debet innupta christiana in eam intentionem qua placendum est Domino. Et vide  cui placeat, quae Domino placet: et utique tanto est beatior, quanto plus placet ei; quanto autem magis cogitat ea quae sunt mundi, tanto minus placet. Placete itaque tota intentione specioso forma prae filiis hominum. Ejus enim gratia illi placetis, quae diffusa est in labiis ejus. Placete illi ea quoque parte cogitationis, quae occuparetur mundo, ut placeretur viro. Placete illi qui displicuit mundo, ut placentes ei liberarentur ex mundo. Hunc enim speciosum forma prae filiis hominum viderunt homines in cruce passionis; et non habuit speciem neque decorem, sed facies ejus abjecta, et deformis positio ejus (Isai. LIII, 3). Ex hac tamen deformitate Redemptoris vestri, manavit pretium decoris vestri, sed decoris interioris. Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV, 3, 14). Hac  pulchritudine illi placete; hanc pulchritudinem studiosa cura et sollicita cogitatione componite. Non amat ille fallaciarum fucos: veris veritas delectatur; et ille, si quod legisti agnoscis, veritas vocatur. Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Currite ad illum per illum; placete illi ex illo; vivite cum illo, in illo, de illo. Affectibus veris et sanctissima castitate a viro tali amate amari.

24. Audiat haec virginis etiam sanctae prolis tuae auris interior. Videro  quantum te praecedat in regno Regis illius: alia quaestio est. Invenistis tamen, mater et filia, cui contemptis nuptiis, illa omnibus, tu secundis, pulchritudine castitatis simul placere debeatis. Certe si mariti essent quibus placendum esset, jam te fortasse cum filia puderet ornari: nunc non pudeat agere quibus simul ornemini; quia non est criminosum, sed potius gloriosum, ut ab illo uno simul amemini. Simulatum autem candorem ac ruborem et pigmentis illitum non adhiberetis, etiamsi viros haberetis; non putantes dignos quos falleretis, nec vos quae fallere deberetis: nunc ergo illi Regi, qui unicae sponsae, cujus membra estis, speciem concupivit, veraciter simul placete, simul inhaerete; illa integritate virginali, tu continentia viduali, ambae pulchritudine spirituali. In qua pulchritudine etiam illius avia, socrus tua, quae jam certe senuit, est pulchra vobiscum . Vigorem quippe hujus pulchritudinis dum extendit in anteriora charitas, rugam in ea non facit annositas. Habetis vobiscum anum sanctam et in domo et in Christo, quam de perseverantia consulatis; quomodo cum illa vel illa tentatione  pugnandum sit, quid agendum ut facile superetur, quod munimentum sumendum, ne facile rursus insidietur: et si quid hujusmodi est, docet vos diuturnitate jam certa, amore benevola, pietate sollicita, aetate secura. Tu praecipue, tu consule in talibus eam, quae experta est quod experta es. Nam proles vestra illud canticum cantat, quod in Apocalypsi nisi virgines cantare non possunt (Apoc. XIV, 3, 4). Pro ambabus tamen vobis sollicitius orat quam pro se ipsa: sed magis pro nepte sollicita est, cui vincendarum tentationum spatium plus restat annorum: te autem videt aevo suo viciniorem, et ejus filiae matrem, quam si nuptam, quod jam non licet, atque absit, vidisses, puto quod parere cum illa erubuisses. Quantum est ergo quod jam tibi periculosae restat aetatis, quae ideo non diceris avia, ut sanctarum cogitationum et operum fetibus cum filia possis esse fecunda? Non itaque immerito magis pro illa sollicita est avia, pro qua et tu mater: quia et majus est quod vovit, et totum ei restat quod modo coepit . Exaudiat Dominus preces ejus, ut sanctae  obsequamini meritis ejus, quae carnem  viri tui  in juventa peperit, cor filiae tuae in senecta parturit. Omnes itaque pariter atque concorditer univiro unius conjugis, in cujus corpore uno spiritu vivitis, placete moribus, instate orationibus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal