CAPUT XIII.

16. Viduam biviram aliquando esse praeferendam univirae. Viduarum merita ex ipsius continentiae viribus pensanda. Nam et illud non insipienter proponi solet, ut dicat qui potest, quaenam vidua meritis praeferenda sit: utrum univira, quae cum vixisset diutius cum marito, filiis procreatis salvisque viduata, continentiam professa est; an ea quae adolescentula intra duos annos amissis duobus viris, nullis ad consolationem exstantibus liberis, continentiam Deo vovit, et in ea perseverantissima sanctitate consenuit. Hic se exerceant, si possunt, disputando, et nobis aliquid demonstrando, qui de numero virorum, non de ipsius continentiae viribus pensant merita viduarum. Si enim dixerint, illi bivirae illam univiram esse praeferendam; nisi attulerint specialem aliquam rationem vel auctoritatem, profecto invenientur virtuti animi non majorem virtutem animi, sed carnis felicitatem anteponere. Ad felicitatem quippe carnis pertinuit, et diu cum viro vivere, et filios procreare. Sed si non eam ob hoc praeponunt, quia filios habuit; idipsum certe quod diu cum viro vixit, quid aliud quam carnis felicitas fuit? Meritum porro Annae illius eo maxime commendatur, quia cum tam cito extulisset virum, per prolixam aetatem suam diu cum carne conflixit, et vicit. Sic enim scriptum est: Et erat Anna prophetissa filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua; et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die (Luc. II, 36, 37). Vides quemadmodum sancta vidua non solum eo praedicatur quod univira fuerit, verum etiam quod paucos annos cum marito vixerit a virginitate sua, et vidualis continentiae munus usque ad tantam senectutem tanta pietatis servitute perduxerit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal