CAPUT IX.

12. Nubere post continentiae votum, damnabile est: non tamen damnandae tales nuptiae. Sed quoniam, sicut ait Dominus, Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. XIX, 11): quae potest ergo capere, capiat; et quae se non continet, nubat: quae non coepit, deliberet; quae aggressa est, perseveret: nulla adversario detur occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio . In conjugali quippe vinculo si pudicitia conservatur, damnatio non timetur: sed in viduali et virginali continentia, excellentia muneris amplioris expetitur; qua expetita et electa et voti debito oblata , jam non solum capessere  nuptias, sed etiamsi non nubatur, nubere velle damnabile est. Nam ut hoc demonstraret Apostolus, non ait, Cum in deliciis egerint in Christo, nubunt; sed, nubere volunt: habentes,  inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt; etsi non nubendo, tantum volendo: non quia ipsae nuptiae vel talium damnandae judicantur; sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta voti fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore: postremo damnantur tales, non quia conjugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Quod ut breviter insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere damnationem, quae post amplioris sanctitatis propositum nubunt (non quia non damnantur, sed ne in eis ipsae nuptiae damnari putarentur): sed cum dixisset, nubere volunt, continuo addidit, habentes damnationem. Et dixit quare, quoniam priorem fidem irritam fecerunt: ut voluntatem quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, sive subsequantur nuptiae, sive desint.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal