ADMONITIO IN OPUSCULUM DE BONO VIDUITATIS.

Desiderius Erasmus nititur adimere hoc opusculum Augustino, et adversario ipsius Juliano dare. Quae affert in Juliani gratiam argumenta, piget refellere. Contra Augustinum nihil fere obtendit nisi dictionis facilitatem: sed haec ipsa facilitas dictionis clamitat opus esse Augustini. Jacobus Pamelius in Notis ad Tertulliani librum contra Hermogenem, cap. 1, n. 7, id operis citans hisce verbis, Auctor opusculi de Bono Viduitatis inter lucubrationes D. Augustini, significat putare se illud minime ab Augustino confectum. Pro qua opinione Lindanus in Panoplia, lib. 4, cap. 98, argumentum existimat non leve sibi suppetere ex concilii Carthaginensis quarti, cui subscripsisse Augustinus legitur, canone 104, quo statutum est ut viduae quae se Domino devoverant suscepto religioso habitu, si ad nuptias saeculares sive secundas postea transierint, sine Christianorum communione maneant, et crimine adulterii notentur. Nempe contra, subsequentis libri auctor, capp. 10 et 11, eos redarguit qui putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse conjugia, sed adulteria, et eas volunt a maritis separatas reddere continentiae. Verum nihil hic Augustinus ab illo canone dissentit, qui talium quidem nuptias non patitur censeri adulteria, sed ipsos tamen a proposito sancto lapsus adulteriis pejores dicit. Itaque non prohibet quominus nubentes post votum aliqua excommunicationis poena multentur perinde atque adulterae, dummodo earum nuptiae, postquam celebratae sunt, non rescindantur. Nihil aliud adversus lapsarum nuptias praeceptum reperitur antiquiorum conciliorum decretis. In hanc rem celebris est canon sextus decimus Chalcedonensis concilii aliquot annis post Augustini obitum sic definientis: Si qua virgo se dedicaverit Deo, similiter et monachus, non licere eis jungi nuptiis. Si vero inventi fuerint hoc facientes, maneant excommunicati. Statuimus vero posse in eis facere humanitatem, si ita probaverit loci episcopus. Caeterum Augustini doctrinae, quam hic de nuptiis post votum, itemque in lib. de Sancta Virginitate, cap. 34, et in epist. 220 ad Bonifacium comitem, n. 12, tradit, nonnihil favet Cyprianus in epist. 62 ad Pomponium, Epiphanius in haeresi 61, quae est Apostolicorum, etc. Neque porro desunt, quibus concilium supra laudatum Carthaginense, quod in codice canonum Ecclesiae Africanae cum caeteris Carthaginensibus ejus temporis conciliis non exstat, dubiae fidei videatur. Concilio Augustinus, quamvis id anno habitum consignetur 398, quo ille tempore juvenis et recens erat episcopus, subscripsit secundus ab Aurelio. Hinc forte errandi occasio data Lindano, qui subscripsisse Augustinum senem affirmat.

Subsequentis opusculi mentionem in Retractationum libris non fecit Augustinus, quia epistolae forma conscriptum est. Id propterea Possidius cap. 7 inter Epistolas recenset hoc titulo: Julianae de Sancta Viduitate. Citat et fere totum transcribit Florus seu Beda vulgatus ad I Cor. II et VII, ad Philipp. IV, et ad I Tim. V. Augustinum refert inscriptio epistolae in omnibus antiquis codicibus praefixa, et se ipse ostendit cap. 15, commemorans libros a se editos de Bono Conjugali, de Sancta Virginitate, et adversus Faustum, necnon cap. 23, epistolam Probae scriptam de orando Deo. Pertinet Viduitatis liber ad annum circiter 414; scriptus videlicet post Demetriadis virginis consecrationem, laudatam hic cap. 19, tanquam recentem, quod modo coepit: hanc sub finem anni 413 factam observavimus tomo 2, ad epistolam 150 Probae et Julianae directam. In capite 17 a Pelagianorum errore, quem serpere coepisse dicit, tacito eorum nomine, cavere jubet. De hac ipsa forte admonitione Juliana gratias agit Augustino litteris citatis in epistola 188 ad eamdem Julianam missa, ubi ejus haec verba refert Augustinus: Sane quod me hortatur Reverentia vestra, ne aures indulgeam his hominibus, qui pravis tractatibus venerandam fidem saepe corrumpunt, gratias uberes ago tam piae admonitioni.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal