CAPUT XXI.

26. Deliciae spirituales viduis sint loco carnalium. Deliciae igitur spirituales deliciis carnalibus in sancta castitate succedant; lectio, oratio, psalmus, bona cogitatio, bonorum operum frequentatio, spes futuri saeculi, et cor sursum: atque de his omnibus gratiarum actio Patri luminum, a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum et omne donum perfectum, Scriptura teste, descendit (Jacobi I, 17). Nam quando pro deliciis nuptarum quas in carne virorum habent, aliarum carnalium deliciarum tanquam in solatium usus assumitur, quid ego dicam quae sequantur mala, cum breviter Apostolus dixerit, viventem mortuam esse viduam quae in deliciis vivit (I Tim. V, 6)? Absit autem a vobis ut divitiarum cupiditate capiamini pro cupiditate nuptiarum, et in cordibus vestris nummus viri amori succedat. Intuentes enim hominum conversationem, saepe experti  sumus, in quibusdam lascivia compressa crevisse avaritiam. Nam sicut in ipsis sensibus corporis acutius audiunt qui non vident, et tangendo multa discernunt, nec tanta vivacitate tangunt qui oculis utuntur; ubi intelligitur ex uno aditu, id est, luminum, repressa intentione sentiendi, eam se in alios sensus promptiorem  dignoscendi acumine exserere, tanquam ex altero conetur implere quod negatur in altero: ita etiam saepe carnalis cupiditas a concumbendi voluptate cohibita, majoribus viribus in pecuniae se porrigit appetitum, et illinc aversa, huc se impetu ardentiore convertit. In vobis autem amor divitiarum simul frigescat cum amore nuptiarum; et pius usus rerum quas possidetis, ad spirituales delicias conferatur, ut liberalitas vestra magis ferveat adjuvandis egenis quam ditandis avaris. In thesaurum quippe coelestem non mittuntur dona cupidorum, sed eleemosynae pauperum, quae in immensum modum orationes adjuvant viduarum. Jejunia quoque ac vigiliae in quantum valetudinem non perturbant, si orando, psallendo, legendo, et in lege Dei meditando insumantur, in delicias spirituales etiam ipsa quae videntur laboriosa vertuntur. Nullo modo enim sunt onerosi labores amantium, sed etiam ipsi delectant, sicut venantium, aucupantium, piscantium, vindemiantium, negotiantium, ludo aliquo sese oblectantium. Interest ergo quid ametur. Nam in eo quod amatur, aut non laboratur, aut et labor amatur. Et vide quam pudendum et dolendum sit, si delectat labor ut fera capiatur, ut cupa et sacculus impleatur, ut pila jaciatur, et non delectat ut Deus acquiratur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal