- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO IN OPUSCULUM DE BONO VIDUITATIS.
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO VIDUITATIS LIBER SEU EPISTOLA AD JULIANAM VIDUAM.
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
CAPUT XXII.
27. Famae bonae cura. In omnibus sane spiritualibus deliciis, quibus fruuntur innuptae, sancta earum conversatio cauta etiam debet esse; ne forte cum mala vita non sit per lasciviam, mala sit fama per negligentiam. Nec audiendi sunt, sive viri sancti, sive feminae, quando reprehensa in aliquo negligentia sua, per quam fit ut in malam veniant suspicionem, unde suam vitam longe abesse sciunt, dicunt sibi coram Deo sufficere conscientiam, existimationem hominum non imprudenter solum, verum etiam crudeliter contemnentes; cum occidunt animas aliorum, sive blasphemantium viam Dei, quibus secundum suam suspicionem quasi turpis quae casta est displicet vita sanctorum, sive etiam cum excusatione imitantium, non quod vident, sed quod putant. Proinde quisquis a criminibus flagitiorum atque facinorum vitam suam custodit, sibi bene facit: quisquis autem etiam famam, et in alios misericors est. Nobis enim necessaria est vita nostra, aliis fama nostra: et utique etiam quod aliis ministramus misericorditer ad salutem, ad nostram quoque redundat utilitatem. Unde non frustra Apostolus: Providemus, inquit, bona, non solum coram Deo, verum etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21). Item dicit: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33). In quadam etiam exhortatione dicit: De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque sancta, quaecumque justa, quaecumque casta, quaecumque charissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate, quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me (Philipp. IV, 8 et 9). Cernis quemadmodum inter multa quae exhortando commonuit, non neglexerit ponere, quaecumque bonae famae; duobusque verbis cuncta concluserit, ubi ait, si qua virtus, si qua laus. Ad virtutem namque pertinent quae antea memoravit bona; fama vero, ad laudem. Puto quod non laudem hominum pro magno sumebat Apostolus, alio loco dicens, Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die (I Cor. IV, 3); et alibi, Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat I, 10); et iterum, Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Sed illorum duorum, id est, bonae vitae et bonae famae, vel quod brevius dicitur, virtutis et laudis, unum propter se ipsum sapientissime retinebat, alterum propter alios misericordissime providebat. Sed quoniam quantalibet humana cautela suspiciones malevolentissimas non potest omni ex parte vitare, ubi pro existimatione nostra quidquid recte possumus fecerimus, si aliqui de nobis vel mala fingendo , vel male credendo, famam nostram decolorare conantur, adsit conscientiae solatium, planeque etiam gaudium, quod merces nostra magna est in coelis, etiam cum dicunt homines mala multa de nobis, pie tamen justeque viventibus (Matth. V, 11, 12). Illa enim merces tanquam stipendium est militantium, per arma justitiae, non solum dextera, verum et sinistra; per gloriam scilicet et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam (II Cor. VI, 7, 8).