- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO IN OPUSCULUM DE BONO VIDUITATIS.
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO VIDUITATIS LIBER SEU EPISTOLA AD JULIANAM VIDUAM.
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
CAPUT XIV.
17. Comparatio alia inter triplices viduas. Julianae viduae tria exoptat quae Annae fuerunt bona. Constituamus igitur ante oculos nostros viduas tres, habentes singula eorum quae huic inerant omnia: unam ponamus univiram, cui desit et tanta prolixitas viduitatis, quod diu cum marito vixerit, et tantum studium pietatis, quod non ita jejuniis et obsecrationibus serviat: alteram, quae post prioris mariti brevissimam vitam, etiam secundum cito amiserit, et diuturna aetate sit vidua, sed etiam ipsa non tantam det operam jejuniorum et obsecrationum religiosissimae servituti: tertiam, quae non solum duos viros habuerit, sed etiam cum ambobus singillatim, vel cum aliquo eorum diutius vixerit, et posteriore aetate viduata, in qua quidem si nubere voluisset, posset et filios procreare, susceperit continentiam vidualem; sed plus intenta in Deum, plus sit sollicita quae illi placeant actitare, die ac nocte sicut Anna jejuniis et obsecrationibus serviens. Si contendatur quaenam istarum sit meritis potior, quis non videat in hoc certamine palmam dandam esse majori ferventiorique pietati? Ita et si tres aliae constituantur, quibus illorum trium bina insint, singula desint; quis dubitet eas meliores fore, quibus praepollentius fuerit in suis bonis duobus pia humilitas, ut alta sit pietas?
18. Nulla quidem istarum sex viduarum tuae normae adaequatur. Tu enim si hoc votum ad senectutem usque perduxeris, omnia tria potes habere, quibus Annae meritum excelluit. Nam et unum virum habuisti, et non diu tecum vixit in carne: ac per hoc si exhibueris obedientiam verbis Apostoli dicentis, Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in Dominum, et persistit in orationibus nocte ac die; atque illud quod sequitur sobria vigilantia devitaveris, Quae autem in diliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6): omnia illa tria bona quae Annae fuerunt, et tua erunt. Tibi autem sunt et filii, quos forte illa non habuit: nec ideo laudanda es, quia eos habes, sed quia pie nutrire atque educare studes. Ut enim tibi nascerentur, fecunditatis; ut vivant, felicitatis est: ut autem sic instituantur, voluntatis et potestatis. In illis tibi homines gratulentur , in hoc te imitentur. Anna per propheticam scientiam cognovit apud matrem virginem Christum; te evangelica gratia fecit matrem virginis Christi. Illa itaque sancta virgo, quam Christo volentem et petentem obtulistis, vidualibus aviae matrisque meritis addidit aliquid de merito virginali . Non enim nihil inde habetis, quae hanc habetis: et in illa estis, quod in vobis non estis. Nam ut sancta virginitas adimeretur nubentibus vobis, ideo factum est, ut nasceretur ex vobis.