- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO IN OPUSCULUM DE BONO VIDUITATIS.
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO VIDUITATIS LIBER SEU EPISTOLA AD JULIANAM VIDUAM.
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
CAPUT XX.
25. Illecebrae saeculares quae tam cito deficiunt, contemnendae. Praeteritus dies non revertitur in futurum, et post hesternum pergit hodiernus, et post hodiernum perrecturus est crastinus: et ecce omnia tempora et temporalia transeunt, ut veniat mansura promissio; et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Si mundus jam perit, nupta cui parit? Aut corde paritura, et carne non paritura, cur nubit? Si autem adhuc duraturus est mundus, cur non magis amatur per quem factus est mundus? Si jam deficiunt illecebrae saeculares, non est quod christianus animus cupiditate conquirat: si autem adhuc manebunt, est quod sanctitate contemnat. Horum duorum in altero spes nulla libidinis, in altero major est gloria charitatis. Quot aut quanti sunt ipsi anni, quibus videtur vigere flos carnalis aetatis? Nonnullae feminae nuptias cogitantes et ardenter optantes, dum spernuntur aut differuntur, repente senuerunt, ut eas nubere jam puderet amplius quam liberet. Multae autem nuptae recentissima sua conjunctione in longinqua profectis viris suis, reditum eorum exspectando grandaevae factae sunt, et tanquam cito viduatae aliquando nec remeantes saltem senes suos anus suscipere meruerunt. Si ergo vel spernentibus vel tardantibus sponsis, vel peregrinantibus maritis, carnalis concupiscentia potuit contineri ne stuprum aut adulterium committeretur, cur contineri non potest ne sacrilegium committatur? Si repressa est cum ferveret dilata, cur non opprimitur cum friguerit amputata? Plus enim ardentem ferunt libidinem, quae non desperant ejusdem libidinis voluptatem. Quae autem innuptarum castitatem Deo vovent, ipsam spem subtrahunt, quae fomes amoris est. Unde facilius concupiscentia refrenatur, quae nulla exspectatione succenditur: contra quam tamen nisi oretur, ut superetur, ipsa illicita exoptatur ardentius.