- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO IN OPUSCULUM DE BONO VIDUITATIS.
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO VIDUITATIS LIBER SEU EPISTOLA AD JULIANAM VIDUAM.
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
CAPUT XI.
14. Lapsus a sancto proposito malus, nuptiae tamen lapsarum bonae. Quapropter non possum quidem dicere, a proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas, adulteria esse, non conjugia: sed plane non dubitaverim dicere, lapsus et ruinas a castitate sanctiore, quae vovetur Domino, adulteriis esse pejores. Si enim, quod nullo modo dubitandum est, ad offensionem Christi pertinet, cum membrum ejus fidem non servat marito; quanto gravius offenditur, cum illi ipsi non servatur fides in eo quod exigit oblatum, qui non exegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit, quod non imperio compulsus, sed consilio commonitus vovit; tanto magis fraudati voti auget iniquitatem, quanto minus habuit vovendi necessitatem. Haec ideo disputo, ne arbitreris vel secundas nuptias crimen esse, vel quascumque nuptias, cum sint nuptiae, malum esse . Non itaque illas abs te damnatas velis esse, sed spretas. Bonum ergo continentiae vidualis luculentius decet, cum pro illo vovendo et profitendo possunt contemnere feminae quod et libet et licet. Sed post voti professionem perseveranter frenandum et vincendum est quod libet, quia jam non licet.