CAPUT XV.

19. Epilogus superiorum. Haec itaque de meritis diversis conjugatarum diversarumque viduarum hoc opere non disputarem, si id quod ad te scribo, tibi tantummodo scriberem. Sed quoniam sunt quaedam in hoc genere sermonis difficillimae quaestiones, aliquid amplius quam quod ad te proprie pertinet, dicere volui, propter quosdam qui sibi docti non videntur, nisi alienos labores non judicando conentur discutere, sed lacerando conscindere: deinde ut etiam tu ipsa non solum serves quod vovisti, et in co bono proficias; verum etiam diligentius firmiusque noveris, idem bonum tuum non a malo nuptiarum distingui, sed bono nuptiarum anteponi. Nam qui viduatarum feminarum nuptias damnant, etiamsi continentiam  suam multarum, quibus tu uteris, rerum abstinentia mirabiliter et ferventer exerceant, non ideo te seducant, ut sentias quod sentiunt, etiamsi facere non possis quod faciunt. Nemo enim vult esse phreneticus, etiamsi videat phrenetici vires viribus sanorum esse fortiores. Praecipue igitur doctrina sana bonitatem propositi et ornet et muniat. Inde est quippe quod catholicae feminae etiam saepius nuptae, non solum univiris viduis, sed et virginibus haereticorum justo judicio praeferuntur. Multi sunt quidem de his tribus rebus, conjugii, viduitatis et virginitatis, quaestionum sinus, multae perplexitates: quibus disputando penetrandis vel dissolvendis, et majore cura opus est, et copiosiore sermone; ut vel in omnibus eis recte sapiamus, vel si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelet. Verumtamen, quod etiam illic consequenter dicit Apostolus, In quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16). Pervenimus autem, quod ad hanc rem, de qua loquimur, attinet, ut continentiam conjugio praeponamus, sanctam vero virginitatem etiam continentiae viduali; et ne aliquas nuptias, quae tamen non adulteria, sed nuptiae sunt, cujuslibet nostri nostrorumve propositi laude damnemus. Multa alia de istis rebus dicta sunt a nobis in libro de Bono Conjugali, et in alio libro  de Sancta Virginitate; et in opere quod adversus Faustum Manichaeum quanto potuimus labore conscripsimus: quoniam Patriarcharum et Prophetarum casta conjugia mordacissime reprehendendo scriptis suis, quorumdam indoctorum animos a fidei sanitate detorsit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal