CAPUT XVII.

21. Contra Pelagianos, liberum arbitrium sic defendentes, ut negent Dei gratiam. Haec me admonere compellunt cavendi atque devitandi quorumdam sermonculi, qui per aures ad animos multorum serpere coeperunt, quod cum lacrymis dicendum est, inimici gratiae Christi, per quos suadetur, ut nec oratio nobis ad Dominum necessaria videatur, ne intremus in tentationem. Sic enim conantur defendere hominis liberum arbitrium, ut co solo, etiam Dei gratia non adjuti, valeamus, quod divinitus jubetur, implere. Ac per hoc sequitur ut frustra Dominus dixerit, Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41): et frustra quotidie in ipsa dominica oratione dicamus, Ne nos inferas in tentationem (Id. VI, 13). Si enim nostrae tantummodo potestatis est ne tentatione superemur, utquid oramus ne intremus vel inferamur in eam? Faciamus potius quod nostri est liberi arbitrii atque absolutissimae potestatis; et irrideamus Apostolum dicentem, Fidelis Deus, qui non vos permittet tentari super id quod potestis (I Cor. X, 13): et resistamus ei dicentes, Utquid peto a Domino, quod in mea posuit potestate? Sed absit ut hoc sapiat, qui sanum sapit. Proinde petamus ut det, quod ut habeamus jubet. Ad hoc enim quod nondum habemus jubet ut habeamus, ut admoneat quid petamus; et cum nos quod jusserit , posse invenerimus, etiam hoc unde acceperimus intelligamus; ne inflati et elati hujus mundi spiritu, nesciamus quae a Deo donata sunt nobis. Proinde arbitrium voluntatis humanae nequaquam destruimus, quando Dei gratiam qua ipsum adjuvatur arbitrium, non superbia negamus ingrata, sed grata potius pietate praedicamus. Nostrum enim est velle; sed voluntas ipsa et admonetur ut surgat, et  sanatur ut valeat, et dilatatur ut capiat, et impletur ut habeat. Nam si nos non vellemus, nec nos utique acciperemus ea quae dantur, nec nos haberemus. Quis enim haberet continentiam, ut inter caetera Dei dona ipsam potius loquar, de qua ad te loquor: quis, inquam, haberet continentiam nisi volens? quia et nemo acciperet nisi volens. Sed a quo detur, ut nostra voluntate accipi et haberi possit, si quaeris, attende Scripturam; imo quia nosti, recole quod legisti: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21). Magna ista sunt duo munera, sapientia et continentia; sapientia scilicet qua in Dei cognitione formamur, continentia vero qua huic saeculo non conformamur. Jubet autem nobis Deus ut et sapientes et continentes simus, sine quibus bonis justi perfectique esse non possumus. Sed oremus ut det quod jubet adjuvando et inspirando, qui commonuit quid velle debeamus praecipiendo et vocando. Quidquid hinc dedit , ut conservet oremus; quod autem nondum dedit, ut suppleat oremus: tamen oremus et gratias agamus de acceptis; et quod nondum accepimus, eo ipso quod de acceptis ingrati non sumus, nos accepturos esse fidamus. Qui enim dedit conjugatis fidelibus ut contineant ab adulteriis et fornicationibus, ipse dedit sanctis virginibus et viduis ut contineant ab omni concubitu; in qua virtute jam proprie vel integritas vel continentia nominatur. An forte ab illo quidem accepimus continentiam, sed a nobis habemus sapientiam? Quid est ergo quod Jacobus apostolus dicit, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur illi (Jacobi I, 5)? Sed de hac quaestione, et in aliis jam opusculis nostris, quantum adjuvit Dominus, multa diximus; et alias, quantum per ipsum potuerimus, data opportunitate dicemus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal