- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO IN OPUSCULUM DE BONO VIDUITATIS.
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO VIDUITATIS LIBER SEU EPISTOLA AD JULIANAM VIDUAM.
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
CAPUT III.
4. Bonum viduitatis majus quam conjugii, quod tamen vere bonum. Conjugii fides, et alia ejus bona, licet viduitate minora. Ecce est bonum tuum ei bono comparatum, quod dicit Apostolus suum, si fides adest; imo quia fides adest. Brevis est ista doctrina, nec ideo contemnenda, quia brevis: sed ideo facilius et charius tenenda, quia in brevitate non vilis. Non enim qualecumque bonum hic commendaret Apostolus, quod fidei nuptarum sine ulla ambiguitate praeposuit. Quantum autem bonum habeat nuptarum fides, id est, christianarum et religiosarum conjugatarum, hinc intelligi potest, quod cum de fugienda fornicatione praeciperet, ubi utique et conjugatos alloquebatur, Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra sunt Christi (Id. VI, 19). Tantum ergo bonum est fidelis conjugii, ut etiam ipsa membra sint Christi. Hoc autem bono quoniam melius est bonum continentiae vidualis, non hac professione id agitur, ut aliquid plus sit catholica vidua quam membrum Christi; sed ut meliorem quam conjugata locum habeat inter membra Christi. Dicit quippe idem apostolus: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra : habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis (Rom. XII, 46).
5. Ideo etiam cum moneret conjugatos, ne debito carnalis commixtionis fraudarent invicem; et per hoc alter eorum negato sibi debito conjugali, per intemperantiam suam tentatus a satana, in fornicationem prolaberetur: Hoc autem dico, inquit, secundum veniam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius quidem sic, alius vero sic .