- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO IN OPUSCULUM DE BONO VIDUITATIS.
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO VIDUITATIS LIBER SEU EPISTOLA AD JULIANAM VIDUAM.
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
CAPUT XVIII.
22. Exhortationis vires esse ex gratia. Nunc inde aliquid ideo dicere volui, propter quosdam fratres nostros amicissimos et dilectissimos nobis, nec malitiose quidem errori huic implicatos, sed implicatos tamen; qui putant cum aliquos ad justitiam pietatemque exhortantur, vires non habituram exhortationem suam, nisi totum illud, quod ut agat homo, agunt cum homine, in hominis constituant potestate, non adjuta Dei munere, sed solo arbitrio liberae voluntatis exserta: quasi possit esse ad perficiendum opus bonum voluntas libera, nisi Dei munere liberata. Nec attendunt idipsum etiam se ipsos Dei dono habere, quod ea facultate exhortantur, ut ad capessendam vitam bonam hominum voluntates pigras excitent, accendant frigidas, corrigant pravas, aversas convertant, repugnantes pacificent. Sic enim possunt persuadere quod suadent. Aut si haec in voluntatibus hominum non agunt, quid agunt? utquid loquuntur? Dimittant eas potius arbitrio suo. Si autem in eis haec agunt, itane tandem homo in hominis voluntate tanta agit loquendo, et Deus illic non agit aliquid adjuvando? Imo vero, quantalibet homo sermonis facultate praepolleat, ut solertia disputandi et suavitate dicendi in hominis voluntate inserat veritatem, nutriat charitatem, docendo tollat errorem, exhortando torporem: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Frustra quippe operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi Creator intrinsecus latenter operaretur. Spero ergo has litteras meas merito Excellentiae vestrae cito in manus etiam talium esse venturas: ideo nonnulla hinc dicenda arbitratus sum. Deinde ut tu ipsa et quaecumque aliae viduae ista legerint, vel cum leguntur audierint, noveritis vos ad diligendum et habendum continentiae bonum plus proficere orationibus vestris, quam exhortationibus nostris: quoniam si quid vos adjuvat, quod vobis etiam nostra ministrantur alloquia, totum illius gratiae tribuendum est, in cujus manu sant, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16).