CAPUT IV.

Viduitatis professione non damnari secundas nuptias. Cataphrygarum et Novatianorum error a Tertulliano propalatus. Vides etiam conjugalem pudicitiam et thori christiani matrimonialem fidem donum esse, et hoc a Deo: ut illud quod ultra liberorum procreandorum necessitatem modum concumbendi aliquatenus concupiscentia carnalis excedit, non nuptiarum sit hoc malum, sed veniale sit propter nuptiarum bonum. Non enim de conjugio, quod copulatur liberorum procreandorum causa, et fide pudicitiae conjugalis, et indissolubili, quamdiu ambo vivunt, matrimonii sacramento, quae omnia bona sunt; sed de illo immodico carnis usu, qui in infirmitate conjugum agnoscitur, et interventu boni nuptialis ignoscitur, ait Apostolus, Secundum veniam dico, non secundum imperium. Item cum dicit, Mulier alligata est , quamdiu vir ejus vivit; quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino: beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; satis ostendit beatam esse in Domino etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed in eodem Domino viduam beatiorem: hoc est, ut Scripturarum non tantum verbis, verum etiam exemplis loquar, beatam esse Ruth, sed Annam beatiorem.

6. Quapropter hoc primum oportet ut noveris, bono quod elegisti non damnari secundas nuptias, sed inferius honorari. Nam sicut bonum sanctae virginitatis, quod elegit filia tua, non damnat unas nuptias tuas; sic nec viduitas tua, cujusquam secundas. Hinc enim maxime Cataphrygarum ac Novatianorum haereses tumuerunt, quas buccis sonantibus, non sapientibus, etiam Tertullianus inflavit, dum secundas nuptias tanquam illicitas maledico dente concidit, quas omnino licitas Apostolus sobria mente concedit. Ab hac sanitate doctrinae, nullius indocti, nullius docti disputatione movearis; nec ita extollas bonum tuum, ut quod malum non est, tanquam malum crimineris alienum: sed tanto magis gaude de tuo bono, quanto  magis vides non tantum illo devitari mala, sed quaedam bona etiam superari. Mala sunt enim adulterium vel fornicatio.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal