CAPUT VI.

8. Nuptas etiam corpore sanctas esse, licet minus quam innuptas. Bonum viduitatis non minuitur laudato bono conjugii, sed augetur. An beatior Anna vidua, quam Ruth bis nupta. Unde et illud quod de innupta Paulus apostolus dixit, Ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34), non sic accipiendum est, quasi nupta fidelis et casta, et secundum Scripturas subdita viro, non sit sancta corpore, sed tantummodo  spiritu. Fieri enim non potest ut sanctificato spiritu, non sit sanctum etiam corpus, quo sanctificatus utitur spiritus. Sed ne cuiquam nos potius argumentari, quam hoc divino eloquio probare videamur; quoniam Petrus Saram commemorans, Sanctae, inquit, mulieres tantummodo; non ait, et corpore: illud ejusdem Pauli consideremus, ubi prohibens fornicationes ait, Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Audeat ergo aliquis dicere membra Christi sancta non esse: aut vero audeat a membris Christi fidelium conjugatarum corpora separare. Unde etiam paulo post ait: Corpus vestrum templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo: et non estis vestri; empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 15, 19 et 20). Corpus fidelium et membra Christi esse dixit, et templum Spiritus sancti, ubi profecto utriusque sexus fideles intelliguntur. Ibi ergo sunt nuptae, ibi et innuptae; sed distinctae meritis, et tanquam membris membra praelata, quorum tamen neutra sint a corpore separata. Quod igitur de innupta loquens ait, Ut sit sancta et corpore et spiritu; ampliorem innuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem intelligi voluit, non corpus nuptarum omni sanctificatione privavit.

9. Disce itaque bonum tuum, imo memento quod didicisti, bonum tuum plus laudari, quia est aliud bonum quo sit hoc melius, quam si aliter hoc bonum esse non posset, nisi illud malum esset, aut omnino non esset. Habent oculi in corpore magnum honorem, sed minorem haberent, si soli essent et alia minoris honoris membra non essent. In coelo ipso sua luce sol lunam superat, non vituperat: et stella ab stella differt in gloria (Id. XV, 41), non dissidet in superbia. Ideo fecit Deus omnia, et ecce bona valde: non tantum bona, sed etiam valde; non ob aliud, nisi quia omnia. Nam et per singula opera dicebatur, Vidit Deus quia bonum est. Ubi autem omnia nominata sunt, additum est valde; et dictum est, Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I). Meliora enim quaedam singula quam alia singula: sed meliora simul omnia quam quaelibet singula. Christi itaque doctrina sana in ejus corpore sanam te faciat per ejus gratiam, ut id quod aliis melius habes in corpore et spiritu, idem ipse spiritus tuus qui corpori dominatur, nec extollat insolenter, nec discernat inscienter.

10. Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa bis nupserit, haec uno viro cito viduata diu vixerit, continuo etiam te meliorem putes esse quam Ruth.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal