- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO IN OPUSCULUM DE BONO VIDUITATIS.
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO VIDUITATIS LIBER SEU EPISTOLA AD JULIANAM VIDUAM.
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
CAPUT XII.
15. Nullas quotaslibet nuptias damnandas esse. De tertiis et de quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere quaestionem. Unde ut breviter respondeam, nec ullas nuptias audeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis auferre. Sed ne cuiquam brevitas hujus responsionis meae forte displiceat, uberius disputantem reprehensorem meum audire paratus sum. Fortassis enim affert aliquam rationem, quare secundae nuptiae non damnentur, tertiae damnentur. Nam ego, sicut in exordio sermonis hujus admonui, non audeo plus sapere quam oportet sapere (Rom. XII, 3). Quis enim sum, qui putem definiendum, quod nec Apostolum video definisse? Ait enim: Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Non dixit, primus; aut, secundus; aut, tertius; aut, quartus : sed, Mulier, inquit, alligata est, quamdiu vir ejus vivit: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit (I Cor. VII, 39, 40). Quid huic sententiae, quantum ad hanc rem attinet, addi vel detrahi possit, ignoro. Deinde ipsum quoque Apostolorum ac nostrum Magistrum et Dominum audio Sadducaeis respondentem, cum proposuissent mulierem non univiram vel biviram, sed, si dici potest, septiviram, in resurrectione cujus futura esset uxor. Increpans enim eos, ait: Erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim nec nubent, nec uxores ducent: non enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 29 et 30). Eorum itaque resurrectionem commemoravit, qui resurgent ad vitam, non qui resurgent ad poenam. Potuit ergo dicere, Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei; in illa enim resurrectione multinubae istae esse non poterunt: deinde addere, quia nec aliqua ibi nubit. Sed nec ipsam, ut videmus, tot maritorum mulierem ulla suae sententiae significatione damnavit. Quapropter nec contra humanae verecundiae sensum audeo dicere, ut quoties voluerit, viris mortuis nubat femina: nec ex meo corde praeter Scripturae sanctae auctoritatem quotaslibet nuptias audeo condemnare. Quod autem dico univirae viduae, hoc dico omni viduae: beatior eris, si sic permanseris.