CAPUT VIII.

11. Nuptiae et secundae et primae hoc tempore, nisi incontinentia sit impedimento, contemnendae. Nuptiae olim legis obsequium, nunc infirmitatis remedium, et humanitatis solatium. Tu autem quae et filios habes, et in eo saeculi fine vivis, quo jam tempus est non mittendi lapides, sed colligendi; non amplectendi, sed continendi ab amplexu (Eccle. III, 5); cum clamet Apostolus, Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint: profecto si secundas nuptias appetisses, nullum prophetiae vel legis obsequium, nullum prolis saltem carnale desiderium, sed solius incontinentiae fuisset indicium. Fecisses enim quod ait Apostolus, cum dixisset, bonum esse illis si sic permanserint sicut et ego: continuo quippe addidit, Quod si se non continent, nubant: malo enim eas nubere quam uri (I Cor. VII, 29, 8 et 9). Hoc enim dixit, ut effrenatae libidinis malum non praecipitaretur in turpitudinem flagitiorum, cum exciperetur honestate nuptiarum. Gratias autem Domino, quoniam peperisti quod esse noluisti, et virginitas prolis tuae compensavit dispendium virginitatis tuae. Nam diligenter interrogata doctrina christiana, et primas nuptias jam isto tempore, nisi incontinentia sit impedimento,  contemnendas esse respondet. Qui enim dixit, Si se non continent, nubant: potuit dicere, Si filios non habent, nubant; si post resurrectionem  praedicationemque Christi, quando jam omnibus gentibus filiorum spiritualiter gignendorum tanta suppetit copia, tale officium esset ex carne filios propagare, quale primis temporibus fuit. Et quod alibi dicit, Volo igitur juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse: nuptiarum bonum apostolica sobrietate et auctoritate commendat; non procreandi officium etiam eis, quae continentiae bonum capiunt, tanquam ad obsequelam legis imponit. Denique cur hoc dixerit, pandit, cum adjungit et dicit, Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; jam enim quaedam conversae sunt retro post satanam: ut his verbis ejus intelligamus, eas quas nubere voluit, melius potuisse continere quam nubere; sed melius nubere quam retro post satanam ire, id est, ab illo excellenti virginalis vel vidualis castitatis proposito, in posteriora respiciendo, cadere et interire. Proinde quae se non continent, nubant, antequam continentiam profiteantur, antequam Deo voveant: quod nisi reddant, jure damnantur. Alio quippe loco de talibus dicit, Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere volunt; habentes damnationem quoniam primam fidem irritam fecerunt: id est, voluntatem ad nuptias a proposito continentiae deflexerunt . Irritam quippe fecerunt fidem, qua prius voverant quod perseverantia implere noluerunt (I Tim. V). Nuptiarum igitur bonum semper est quidem bonum: sed in populo Dei fuit aliquando legis obsequium; nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam vero humanitatis solatium. Filiorum quippe procreationi operam dare, non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto ordine conjugali, non est in homine improbandus affectus: etiam ipsum tamen laudabilius transcendit et vincit coelestia cogitans animus christianus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal