CAPUT XVI.

20. Pars opusculi secunda pertinens ad exhortationem. Continentiam esse donum Dei. Proinde quoniam in exordio hujus opusculi duo quaedam necessaria proposueram, et exsequenda pollicitus eram; unum quod ad doctrinam, alterum quod ad exhortationem pertinet; et priori parti, ut potui, pro suscepto negotio non defui: ad exhortationem veniamus, ut quod bonum prudenter scitur, etiam diligatur ardenter. Qua in re prius illud moneo, ut quantamcumque tibi inesse sentis piae continentiae dilectionem, beneficio Dei tribuas, eique gratias agas, qui de Spiritu suo tibi tantum largitus est, ut ejus in corde tuo charitate diffusa, licitae rei licentiam tibi amor melioris boni auferret. Donavit enim ne liberet nubere cum liceret, ut jam non liceret  etiamsi liberet; et ex hoc firmius non liberet, ne fieret quod non liceret, quod factum non est etiam cum liceret: tantumque merereris vidua Christi, ut filiam quoque  videres virginem Christi: dum enim tu oras sicut Anna, facta est illa quod Maria. Haec dona Dei esse quanto magis nosti, tanto magis es eisdem donis beata: imo aliter non es, nisi quod habes noris a quo habeas. Attende enim quid de hac re Apostolus dixit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt  nobis (I Cor. II, 12). Multi quippe habent multa Dei dona, et nesciendo a quo habent, impia vanitate jactantur. Nemo est autem donis Dei beatus, qui donanti existit ingratus. Quia et illud quod inter sacra mysteria cor habere sursum jubemur, ipso adjuvante id valemus, quo jubente admonemur: et ideo sequitur, ut de hoc tanto bono sursum levati cordis, non nobis gloriam quasi nostrarum virium tribuamus, sed Domino Deo nostro gratias agamus. Hoc enim continuo commonemur, quia hoc dignum est, hoc justum est. Recordaris  haec verba unde sint, intus qua sanctione et quanta sanctitate commendentur agnoscis. Tene igitur et habe quod accepisti, et datori gratias age. Quamvis enim accipere et habere tuum sit, id tamen habes, quod accepisti: quoniam superbienti, et ex eo quod habebat, quasi a se ipso haberet, impie glorianti Veritas per Apostolum dicit, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal