CAPUT XXIII.

28. Continentes perseverent, et aliis persuadeant continentiam. Conclusio. Agite itaque cursum vestrum, et perseveranter currite, ut comprehendatis; et exemplo vitae exhortationisque sermone rapite in eumdem cursum vestrum quascumque potueritis. Non vos ab hoc studio, quo multas ad imitandum excitatis, frangat querela vanorum, qui dicunt: Quomodo subsistet genus humanum, si omnes fuerint continentes? Quasi propter aliud retardetur hoc saeculum, nisi ut impleatur praedestinatus numerus ille sanctorum, quo citius impleto, profecto nec terminus saeculi differetur. Nec illud vos  retardet ab studio persuadendi aliis bonum vestrum, si dicatur vobis: Cum et nuptiae bonae sint, quomodo erunt omnia bona in Christi corpore, et majora scilicet et minora, si omnes continentiae laude atque amore  imitentur? Primo, quia conando ut omnes sint continentes, tunc erunt vel paucae. Neque enim omnes capiunt verbum hoc. Sed quoniam scriptum est, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 11, 12); tunc capiunt quae possunt, si nec illis quae non capiunt taceatur. Deinde, nec timere debemus ne forte omnes capiant, et aliquid de minoribus bonis, id est conjugalis vita , Christi desit in corpore. Si enim omnes audierint et omnes ceperint, intelligere debemus hoc ipsum fuisse praedestinatum, ut conjugalia bona in illorum numero membrorum jam sufficiant, quae tam multa ex hac vita transierunt. Neque enim nunc, si omnes fuerint continentes, honorem continentium daturi sunt eis qui tricenarium fructum, si in conjugali bono ipse intelligitur , jam dominicis horreis intulerunt (Id. XIII, 8). Habebunt ergo illic omnia ista bona suum locum, etiamsi deinceps nulla velit nubere, vel nemo ducere uxorem. Secure itaque instate quibus potestis, ut fiant quod vos estis: et orate vigilanter atque ferventer, ut adjutorio dexterae Excelsi et abundantia misericordissimae gratiae Domini, et perseveretis in eo quod estis, et proficiatis ad id quod eritis.

29. Deinde obsecro vos per illum a quo et hoc donum accepistis, et hujus doni praemia speratis, ut me quoque orationibus vestris memineritis inserere cum tota domestica vestra Ecclesia. Ordinatissime quippe provenit ut matri vestrae jam grandaevae de oratione epistolam scriberem ; ad ipsam quippe maxime pertinet orando concertare pro vobis, quae de se minus sollicita est quam de vobis: et ut ad te potius quam ad illam hoc de continentia viduali opusculum facerem; quia tibi superare adhuc restat, quod jam aetas illius superavit. Virgo autem sancta proles vestra, si aliquid de sua professione desiderat ex laboribus nostris, habet grandem librum de Sancta Virginitate, quem legat. De quo legendo etiam te commonueram, quoniam multa continet utrique necessaria castitati, hoc est, virginali atque viduali, quae hic propterea partim tenuiter attigi, partim omnino praetermisi, quia ibi copiosius disputavi. Perseveres in gratia Christi.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal