CAPUT X.

13. In eos qui lapsarum a sancto proposito nuptias adulteria esse dicunt. Ecclesia tota virgo. Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria, non mihi videntur satis acute ac diligenter considerare quid dicant: fallit eos quippe similitudo veritatis. Quia enim conjugium Christi dicuntur eligere quae christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam dicentes: Si viro suo vivo quae alteri nubit, adultera est, sicut ipse Dominus in Evangelio definivit (Matth. XIX, 9); vivo ergo Christo, cui mors ultra non dominatur (Rom. VI, 9) , quae conjugium ejus elegerat, si homini nubit, adultera est. Qui hoc dicunt, acute quidem moventur; sed parum attendunt hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter etiam vivente viro ex ejus consensu continentiam femina Christo voveat, jam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsum Christum, quod sentire nefas est, adulterum faciat, cui vivente marito nubit. Deinde cum primae nuptiae melioris sint meriti quam secundae, absit ut sanctarum viduarum iste sit sensus, ut Christus eis videatur quasi secundus maritus. Ipsum enim habebant et antea, quando viris suis fideliter serviebant subditae, non carnaliter, sed spiritualiter virum: cui Ecclesia ipsa, cujus membra sunt, conjux est; quae fidei, spei, charitatis integritate, non in solis virginibus sanctis, sed etiam in viduis et conjugatis fidelibus, tota virgo est. Universae quippe Ecclesiae, cujus illa omnia membra sunt, Apostolus dicit: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Novit autem ille conjugem virginem sine corruptione fetare, quem in ipsa etiam carne potuit mater sine corruptione procreare. Fit autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse conjugia, non parvum malum, ut a maritis separentur uxores quasi adulterae sint, non uxores; et cum volunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros veros , cum suis uxoribus vivis alteras duxerint.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal