S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI CONTRA MENDACIUM AD CONSENTIUM LIBER UNUS .

Respondet Augustinus ad scripta quae ipsi consideranda misit Consentius, de adhibendo usu mendacii ad detegendos latentes Priscillianistas, qui se catholicos mentiuntur: docetque nec mendaces per mendacia, nec blasphemos per blasphemias quaerendos esse. Refellit Priscillianistarum errorem illum, in Dictinii praesertim libro, cui titulus Libra, repertum, quo ipsi dogmatizant, «ad occultandam religionem religiosos debere mentiri.» Quae ex divinis Libris in hujus erroris sui patrocinium testimonia proferunt et exempla, contendit partim non esse mendacia, partim etiam quae sunt, non esse imitanda. Solvit difficultatem de compensativis peccatis, ipsum quoque improbans mendacium, quod ad tuendam salutem cujusquam seu temporalem seu aeternam utile ac necessarium videatur. Denique nunquam omnino mentiendum, in iis maxime rebus quae ad doctrinam religionis pertinent, inconcusse tenere Consentium jubet et adversus haereticos defendere.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal