- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
4. Mendacium Catholicorum ut haereticos capiant, perniciosius fore quam haereticorum ut Catholicos lateant. Exemplo res demonstratur. Priscillianistas capere per mendacium velle, est cum ipsis depravari. Mendaciorum genera multa sunt, quae quidem omnia universaliter odisse debemus. Nullum est enim mendacium quod non sit contrarium veritati. Nam sicut lux et tenebrae, pietas et impietas, justitia et iniquitas, peccatum et recte factum, sanitas et imbecillitas, vita et mors; ita inter se sunt veritas mendaciumque contraria. Unde quanto amamus istam, tanto illud odisse debemus. Verumtamen sunt quaedam mendacia, quae credere nihil obsit: quamvis etiam tali mentiendi genere fallere voluisse, mentienti sit noxium, non credenti. Tanquam si frater ille servus Dei Fronto in iis quae tibi indicavit, quod absit, aliqua mentiretur; sibi nocuisset profecto, non tibi, quamvis tu omnia credidisses sine tua iniquitate narranti. Quoniam sive illa ita gesta sint, sive non ita; non habent tamen aliquid, quod si quis crediderit ita esse gestum, etiamsi non ita sit gestum, regula veritatis et doctrina salutis aeternae judicetur esse culpandus. Si autem hoc quisque mentiatur, quod si quis crediderit, adversus doctrinam Christi haereticus erit; tanto est nocentior mentiens, quanto miserior credens. Vide ergo quale sit, si adversus doctrinam Christi mentiti fuerimus, quod quisquis crediderit interibit, ut inimicos ejusdem doctrinae capiamus, quos ad veritatem, dum nos ab ea recedimus, adducamus; imo vero cum mendaces mentiendo capimus, mendacia pejora doceamus. Aliud est enim quod dicunt quando mentiuntur, aliud quando falluntur. Nam cum haeresim suam docent, ea dicunt in quibus falluntur: quando autem se dicunt sentire quod non sentiunt, vel non sentire quod sentiunt, ea dicunt in quibus mentiuntur. Quod eis quisquis credit, etsi eos non invenit, ipse non perit. A regula quippe catholica non recedit, qui haereticum catholica dogmata mendaciter profitentem, catholicum credit: ac per hoc non est ei perniciosum: quia in hominis mente de qua latente non potest judicare, non in Dei fallitur fide quam debet insitam custodire. Porro autem quando haeresim suam docent, quisquis eis crediderit putando veritatem, erit particeps, ut erroris, ita et damnationis illorum. Sic fit ut cum illi sua nefaria dogmata fabulantur, in quibus mortifero errore falluntur, tunc quisquis crediderit, pereat: nos autem quando catholica dogmata praedicamus, in quibus rectam fidem tenemus, tunc si crediderit, inveniatur quicumque perierat. Quando vero, cum sint Priscillianistae, ut sua venena non prodant, nostros se esse mentiuntur; quisquis nostrum eis credit, etiam illis latentibus, ipse catholicus perseverat: nos contra, ut ad eorum perveniamus indaginem, si Priscillianistas nos esse mentimur; quia eorum tanquam nostra sumus dogmata laudaturi, quisquis ea crediderit, aut confirmabitur apud eos, aut transferetur ad eos interim statim: quid autem hora superventura pariat, utrum inde postea liberentur vera dicentibus nobis, qui decepti sunt fallentibus nobis; et utrum audire velint docentem, quem sic experti sunt mentientem, quis noverit certum? quis hoc esse ignoret incertum? Ex quo colligitur, perniciosius, aut ut mitius loquar, periculosius mentiri Catholicos ut haereticos capiant, quam mentiuntur haeretici ut Catholicos lateant. Quoniam quisquis credit Catholicis mentiendo tentantibus, aut efficitur, aut confirmatur haereticus: quisquis autem credit haereticis mentiendo sese occultantibus, non desinit esse catholicus. Quod ut fiat planius, aliqua exempli gratia proponamus, et ex eis potissimum scriptis, quae mihi legenda misisti.
5. Ecce constituamus ante oculos callidum exploratorem accedere ad eum quem Priscillianistam esse praesenserit; et Dictinii episcopi , vel cogniti vitam, vel incogniti famam laudare mendaciter: est hoc tolerabilius adhuc, quia ille putatur fuisse catholicus, atque ex illo errore correctus. Deinde Priscillianum (hoc enim sequitur in arte mentiendi) venerabiliter commemoraturus est, hominem impium et detestabilem, et pro suis nefariis sceleribus criminibusque damnatum. In qua ejus venerabili commemoratione, si forte ille, cui retia tenduntur hujusmodi, firmus Priscillianista non fuerat, hac ejus praedicatione firmabitur. Cum autem ad caetera explorantis sermo processerit, et dicentis misereri se eorum quos tantis errorum tenebris tenebrarum auctor involverit, ut honorem animae suae et claritatem divinae prosapiae non agnoscant; tum deinde Dictinii librum, cujus nomen est Libra, eo quod pertractatis duodecim quaestionibus velut unciis explicatur, tantis extulerit laudibus, ut talem Libram, qua horrendae blasphemiae continentur, multis librarum auri millibus pretiosiorem esse testetur: nempe haec astutia mentientis, animam credentis interficit, aut jam interfectam in eadem morte demergit, ac deprimit. Sed, inquies, postea liberabitur. Quid, si non fiat, sive aliquo interveniente impedimento ne coepta compleantur, sive obstinatione mentis haereticae rursus eadem negantis, etiamsi aliqua jam coeperat confiteri? praesertim quia si cognoverit se ab alieno fuisse tentatum, eo ipso audacius illa quae sentit, studebit occultare mendacio; quando id inculpate fieri multo certius didicerit, etiam exemplo ipsius sui tentatoris. Hoc quippe in homine, qui veritatem tegendam putat esse mentiendo, qua tandem fronte culpabimus, et damnare audebimus, quod docemus?
6. Remanet igitur, ut quod sentiunt Priscillianistae secundum haeresis suae nefariam falsitatem, de Deo, de anima, de corpore, et de caeteris rebus, non dubitemus veraci pietate damnare; quod autem sentiunt, ut veritas occultetur esse mentiendum, sit nobis, et illis, quod absit, dogma commune. Hoc tam magnum malum est, ut etiamsi conatus hic noster, quo eos per mendacium capere cupimus et mutare, ita prosperetur, ut eos capiamus atque mutemus, nullis lucris compensentur haec damna, quibus et nos cum ipsis pro illorum correctione depravamur. Per hoc namque mendacium et nos erimus ex ea parte perversi, et illi semicorrecti: quandoquidem istud, quod putant esse pro veritate mentiendum, non in eis corrigimus; quia idem nos didicimus et docemus, et fieri oportere praecipimus, ut ad eos emendandos pervenire possimus. Quos tamen non emendamus, quibus mendum , quo verum tegendum existimant, non auferimus; sed nos potius immendamur, cum pertale mendum eos quaerimus: nec invenimus quemadmodum eis conversis credere valeamus, quibus perversis mentiti sumus; ne forte quod ut caperentur sunt passi, faciant capti; non solum quia facere consueverunt, sed quia et in nobis, ad quos veniunt, hoc inveniunt.