- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
19. Peccatum esse ex intentione aliud alio levius; non tamen faciendum levius, quod saepe alterius generis peccato gravius est. Dicet aliquis: Ergo aequandus est fur quilibet ei furi qui misericordiae voluntate furatur? Quis hoc dixerit? Sed horum duorum non ideo est quisquam bonus, quia pejor est unus. Pejor est enim qui concupiscendo, quam qui miserando furatur: sed si furtum omne peccatum est, ab omni furto est abstinendum. Quis enim dicat esse peccandum, etiamsi aliud sit damnabile, aliud veniale peccatum? Nunc autem quaerimus, si hoc aut illud quisque fecerit, quis non peccabit, sive peccabit; non quis gravius leviusve peccabit. Nam et ipsa furta levius utique puniuntur lege, quam stupra: sunt autem utraque peccata, quamvis alia leviora, alia graviora; ita ut levius habeatur furtum quod concupiscendo, quam stuprum quod subveniendo committitur. In suo quippe genere aliis ejusdem generis peccatis leviora fiunt, quae bono animo videntur admitti; cum tamen et ipsa alterius generis peccatis ipso suo genere levioribus inveniantur esse graviora. Gravius est enim avaritia, quam misericordia furtum facere; itemque stuprum gravius est luxuria, quam misericordia perpetrare: et tamen gravius est adulterare misericordia, quam furari avaritia. Neque nunc agitur quid sit levius sive gravius, sed quae sint peccata vel non sint. Nemo enim dixerit debuisse peccari, ubi constat esse peccatum: sed debere dicimus, si ita vel ita peccatum est, ignosci vel non ignosci.