CAPUT XV.

31. Mendacium semper esse injustum, cum sit peccatum et veritati contrarium. In Hebraeis obstetricibus et in Raab non remunerata fallacia, sed benevolentia. Nihil autem judicandus est dicere, qui dicit aliqua justa esse mendacia, nisi aliqua justa esse peccata, ac per hoc aliqua justa esse quae injusta sunt: quo quid absurdius dici potest? Unde enim est peccatum, nisi quia justitiae contrarium est? Dicantur ergo alia magna, alia parva esse peccata; quia verum est, nec auscultandum Stoicis qui omnia paria esse contendunt: dicere autem quaedam injusta, quaedam justa esse peccata, quid est aliud quam dicere quasdam esse injustas, quasdam justas iniquitates?  cum dicat apostolus Joannes, Omnis qui facit peccatum, facit et iniquitatem; et peccatum iniquitas est (I Joan. III, 4)? Non ergo potest justum esse peccatum, nisi cum peccati nomen in alia re ponimus, in qua quisque non peccat, sed aut facit aliquid aut patitur pro peccato. Nam et sacrificia pro peccatis peccata appellata sunt, et poenae peccatorum dicuntur aliquando peccata. Haec plane possunt intelligi justa peccata, cum justa dicuntur sacrificia, vel justa supplicia. Ea vero quae contra legem Dei fiunt, justa esse non possunt. Dictum est autem Deo, Lex tua veritas (Psal. CXVIII, 142). Ac per hoc quod est contra veritatem, justum esse non potest. Quis autem dubitet contra veritatem esse mendacium omne? Nullum ergo justum esse potest mendacium. Item cui non clareat ex veritate esse omne quod justum est? Clamat autem Joannes, Omne mendacium non est ex veritate (I Joan. II, 21). Omne ergo mendacium non est justum. Quapropter quando nobis de Scripturis sanctis mentiendi proponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse dum non intelliguntur; aut si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia justa esse non possunt.

32. Sed quod scriptum est bene Deum fecisse cum Hebraeis obstetricibus (Exod. I, 17-20), et cum Raab Jerichuntina meretrice (Josue II et VI, 25), non ideo factum est quia mentitae sunt, sed quia in homines Dei misericordes fuerunt. Non est itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia; benignitas mentis, non iniquitas mentientis. Sicut enim mirum absurdumque non esset si alio prius tempore commissa ab eis aliqua opera mala Deus propter posteriora opera bona vellet ignoscere; ita mirandum non est quod uno tempore in una causa Deus utrumque conspiciens, id est, factum misericorditer, factumque fallaciter, et bonum remuneravit, et propter hoc bonum malum illud ignovit. Si enim peccata quae propter carnis concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter posteriora opera misericordiae dimittuntur; cur non merito misericordiae dimittuntur, quae propter ipsam misericordiam committuntur? Gravius est enim peccatum quod animo nocentis, quam quod animo subvenientis efficitur. Ac per hoc si illud deletur opere misericordiae postea subsequente, cur hoc quod est levius, non deletur ipsa hominis misericordia, et praecedente ut peccet, et comitante cum peccat? Ita quidem videri potest: verumtamen aliud est dicere, Peccare quidem non debui, sed opera misericordiae faciam, quibus deleam quod ante peccavi; et aliud est dicere, Peccare debeo, quia non possum aliter misereri. Aliud est, inquam, dicere, Quia jam peccavimus, benefaciamus; et aliud est dicere, Peccemus, ut benefaciamus. Ibi dicitur, Faciamus bona, quia fecimus mala: hic autem, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Ac per hoc ibi exhaurienda est sentina peccati, hic cavenda est doctrina peccandi.

33. Restat itaque ut intelligamus illis mulieribus, vel in Aegypto, vel in Jericho, pro humanitate et misericordia redditam fuisse mercedem utique temporalem, quae quidem et ipsa aeternum aliquid  etiam illis nescientibus prophetica significatione figuraret. Utrum autem sit aliquando vel pro cujusquam salute mentiendum, cum quaestio sit in qua dissolvenda etiam doctissimi fatigantur, valde illarum muliercularum in illis populis constitutarum et illis moribus assuetarum excedebat modum. Itaque hanc earum ignorantiam, sicut aliarum rerum quas pariter nesciebant, sed sciendae sunt a filiis non hujus saeculi, sed futuri, Dei patientia sustinebat: qui tamen eis pro benignitate humana, quam famulis ejus impenderant, quamvis coeleste aliquid significantia, praemia terrena reddebat. Et Raab quidem ex Jericho liberata, in Dei populum transitum fecit, ubi proficiens posset ad aeterna et immortalia munera pervenire, quae nullo sunt quaerenda mendacio.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal