- Tabla de Contenidos
CAPUT XIII.
27. Discutiuntur loca Evangelii quae videntur patrocinari mendacio. Christus figurate nescire se finxit quod sciebat. Item prophetice et figurate se finxit longius ire. Sunt quaedam ejusmodi etiam Salvatoris in Evangelio, quia et ipse Dominus Prophetarum Propheta esse dignatus est. Talia sunt illa, ubi de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur, ait, Quis me tetigit (Luc. VIII, 45)? et de Lazaro, Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34)? Sic quippe interrogavit, quasi nesciens quod utique sciebat. Ac per hoc nescire se finxit, ut aliquid aliud illa velut ignorantia sua significaret: quae significatio quoniam verax erat, mendacium profecto non erat. Eos namque significabant, sive illa fluxum sanguinis patiens, sive ille mortuus quatriduanus, quos etiam qui cuncta sciebat quodam modo nesciebat. Nam et illa typum gerebat plebis Gentium, unde praemissa fuerat prophetia, Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII, 45): et Lazarus remotus a viventibus tanquam ibi jacebat per significativam similitudinem, ubi ille cujus vox est, Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Et ideo tanquam nesciretur a Christo, et illa quae fuerit, et iste ubi positus fuerit, verbis interrogantis est figuratum, et omne vitatum veraci significatione mendacium.
28. Hinc est etiam illud quod commemorasti eos dicere, Dominum Jesum, posteaquam resurrexit, ambulasse in itinere cum duobus discipulis; et propinquantibus eis castello quo ibant, illum longius se ire finxisse: ubi evangelista dicens, Ipse autem se finxit longius ire (Luc. XXIV, 28); etiam ipsum verbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut impune mentiantur: quasi mendacium sit omne quod fingitur, cum veraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. Si ergo nihil aliud significasset Jesus in eo quod longius ire se finxit, merito judicaretur esse mendacium: porro autem si bene intelligatur, et ad id quod voluit significare referatur, invenitur esse mysterium. Alioquin erunt cuncta mendacia, quae propter quamdam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tanquam gesta narrantur. Unde est illa de duobus unius hominis filiis, majore qui mansit apud patrem suum, et minore qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio (Id. XV, 11-32). In quo genere fingendi humana etiam facta vel dicta irrationalibus animantibus et rebus sensu carentibus homines addiderunt, ut ejusmodi fictis narrationibus, sed veracibus significationibus, quod vellent commendatius intimarent. Nec apud auctores tantum saecularium litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri, et mustela vulpeculae, ut per narrationem fictam ad id quod agitur, vera significatio referatur (Horat. Serm. lib. 2, sat. 6; et Epist. lib. 1, epist. 7); unde et Aesopi tales fabulas ad eum finem relatas, nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda mendacia: sed in Litteris quoque sacris, sicut in Libro Judicum ligna sibi regem requirunt, et loquuntur ad oleam, et ad ficum, et ad vitem, et ad rubum (Judic. IX, 8-15). Quod utique totum fingitur, ut ad rem quae intenditur, ficta quidem narratione, non mendaci tamen, sed veraci significatione veniatur. Haec dixi propter id quod scriptum est de Jesu, Et ipse se finxit longius ire: ne quisquam ex hoc verbo, sicut Priscillianistae, licitum volens habere mendacium, insuper etiam Christum contendat fuisse mentitum. Quisquis autem vult intelligere illud fingendo quid praefigurarit, attendat quid agendo perfecerit. Longius namque postea profectus super omnes coelos, non tamen deseruit discipulos suos. Propter hoc significandum futurum divinitus factum, ad praesens illud est humanitus fictum. Et ideo significatio verax in illa est fictione praemissa, quia in hac profectione illius est significationis veritas subsecuta. Ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significavit implevisse faciendo.