- Tabla de Contenidos
CAPUT IX.
20. Peccata compensativa nec ipsa admittenda esse. Factum Loth offerentis filias suas constupratoribus Sodomitis. Exemplum Loth timore tunc perturbati non imitandum. Nec exemplum David prae ira jurantis. Quid David, quidve ipsi Loth faciendum fuerat. Loth a peccato defendi quomodo vix possit. Facta a sanctis non omnia in mores transferenda. Verum, quod fatendum est, ita humanos animos quaedam compensativa peccata perturbant, ut etiam putentur debere laudari, ac potius recte facta dicantur. Quis enim dubitet esse grande peccatum, si pater filias suas prostituat fornicationibus impiorum? Et tamen exstitit causa qua hoc vir justus debere se facere existimaret, quando Sodomitae nefario libidinis impetu hospitibus ejus irruebant. Ait enim: Sunt mihi duae filiae quae non cognoverunt virum: producam illas ad vos, et utimini eis quomodo placuerit vobis; tantum in viros istos ne faciatis iniquum, propterea quia intraverunt sub tectum tignorum meorum (Gen. XIX, 8). Quid hic dicemus? Nonne ita illud scelus quod Sodomitae hospitibus illius viri justi facere conabantur horremus, ut quidquid fieret ne hoc fieret, arbitremur fuisse faciendum? Movet etiam maxime persona facientis, quae merito justitiae liberabatur a Sodomis: ut quoniam minus malum est feminas quam viros perpeti stuprum, etiam hoc ad justitiam justi illius pertinuisse dicatur, quod in filiabus hoc maluit fieri quam in hospitibus suis; non tantum id volens animo, verum et offerens verbo, et si illi assensi fuissent impleturus et facto. Sed si hanc peccatis aperuerimus viam, ut committamus minora ne alii majora committant; lato limite, imo nullo limite, sed convulsis et remotis omnibus terminis infinito spatio cuncta intrabunt atque regnabunt. Quando enim fuerit definitum peccandum esse homini minus, ne alius peccet amplius; profecto et furtis nostris stupra cavebuntur aliena, et incesta stupris; et si qua impietas visa fuerit etiam pejor incestis, incesta quoque facienda dicentur a nobis, si eo modo agi potuerint, ut illa impietas non committatur ab aliis: et in singulis quibusque generibus peccatorum, et furta pro furtis, et stupra pro stupris, et incesta pro incestis, et sacrilegia pro sacrilegiis facienda putabuntur: nostra pro alienis, non solum minora pro majoribus, verum etiam si ad ipsa summa et pessima veniatur, pauciora pro pluribus; si se ita rerum verset incursus, ut aliter alii non se abstineant a peccatis, nisi minus aliquanto, sed tamen peccantibus nobis; ita ut omnino ubi dixerit inimicus qui habuerit hujusmodi potestatem , Nisi tu sceleratus fueris, ego sceleratior ero, aut nisi tu hoc scelus feceris, ego talia plura faciam; scelus nobis videamur admittere, si velimus ab scelere temperare. Hoc sapere quid est, nisi desipere, vel potius insanire? A mea quippe iniquitate, non ab aliena, sive in me, sive in alios perpetrata, mihi est cavenda damnatio. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4).
21. Si ergo peccare, ne gravius vel in nos vel in quoslibet alii peccent, procul dubio non debemus; considerandum est in eo quod fecit Loth, utrum exemplum sit quod imitari, an potius quod vitare debeamus. Magis enim videtur intuendum et notandum, cum tam horrendum malum ex impietate flagitiosissima Sodomitarum suis impenderet hospitibus, quod cuperet depellere, nec valeret, sic etiam justi animum potuisse turbari, ut vellet facere quod non humani timoris nebulosa tempestas, sed divini juris tranquilla serenitas, si consulatur a nobis, faciendum non esse clamabit; et jubebit potius ut sic nostra peccata caveamus, ne ullorum prorsus alienorum peccatorum timore peccemus. Aliena quippe ille vir justus timendo peccata, quae nisi consentientes inquinare non possunt, perturbatus non attendit suum, quo voluit subdere filias libidinibus impiorum. Haec quando in Scripturis sanctis legimus, non ideo quia facta credimus etiam facienda credamus; ne violemus praecepta, dum passim sectamur exempla. An vero quia juravit David se occisurum esse Nabal, et clementia consideratiore non fecit (I Reg. XXV, 22 35), propterea illum imitandum esse dicemus, ut temere juremus nos esse facturos, quod non esse faciendum postea videamus? Sed sicut illum timor, ut prostituere filias vellet; sic istum, ut temere juraret, ira turbavit. Denique si de ambobus interrogando ut dicerent cur haec fecerint, fas nobis esset inquirere, posset ille respondere, Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae (Psal. LIV, 6); posset etiam dicere iste, Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8): ut non miraremur vel illum in timoris tenebris, vel istum oculo turbato non vidisse quod videndum fuit, ne facerent quod faciendum non fuit.
22. Et sancto quidem David justius dici potuit quod nec irasci debuit, quamvis ingrato et reddenti mala pro bonis; sed etsi ut homini ira subrepsit, non utique tantum debuit praevalere, ut se facturum juraret, quod aut saeviendo faceret, aut pejerando non faceret: illi autem inter libidinosas insanias Sodomitarum constituto quis auderet dicere, Etiamsi tui hospites in tua domo, quo eos intrare humanitate violentissima compulisti, ab impudicis apprehensi et oppressi muliebria patiantur, nihil timeas, nihil cures, non expavescas, non horrescas, non contremiscas? quis haec vel illorum sceleratorum socius hospiti pio dicere auderet? Sed plane rectissime diceretur, Age quidquid potes, ne fiat quod merito times: sed non te timor iste compellat, ut facias quod in se filiae tuae fieri si voluerint, facient cum Sodomitis te auctore nequitiam; si autem noluerint, patientur a Sodomitis te auctore violentiam. Noli facere magnum scelus tuum, dum majus horrescis alienum: quantumlibet enim distet inter tuum et alienum, hoc erit tuum, illud alienum. Nisi forte pro defensione hujus viri in eas se quispiam coarctet angustias, ut dicat: Quoniam accipere quam facere praestat injuriam, hospites autem illi non erant utique facturi injuriam, sed passuri; maluit vir justus filias suas injuriam pati, quam hospites suos, eo jure quo filiarum dominus erat; et noverat non eas peccare, si id fieret, quia peccantes potius, quibus non consentirent, sine peccato proprio sustinerent. Denique non se ipsae stuprandas, quamvis pro masculis feminas, pro illis hospitibus obtulerunt, ne reas eas faceret non perpessio libidinis alienae, sed suae consensio voluntatis. Nec pater earum hoc in se fieri permittebat, cum hoc facere conarentur quibus hospites non prodebat; quamvis minus mali esset quod in uno, quam si fieret in duobus: sed quantum poterat resistebat, ne ipsum quoque ullus proprius macularet assensus, quem libidinosus furor etiamsi praevaluisset corporis viribus, tamen non consentientem non maculasset alienus. In filiabus autem non peccantibus nec ipse peccabat, quia non eas peccare si opprimerentur invitae, sed peccantes ferre faciebat: tanquam si ab improbis ut sui servi caederentur offerret, ne hospites ejus paterentur caedis injuriam. De qua re non disputabo, quia longum est, utrum vel dominus jure suae potestatis recte sic utatur in servo, ut servum suum caedi faciat innocentem, ne amicus ejus etiam ipse innocens in domo ejus a violentis improbis vapulet. Sed certe David nullo modo recte dicitur jurare debuisse se esse facturum, quod postea cerneret se facere non debere. Unde constat quod non omnia quae a sanctis vel justis viris legimus facta, transferre debemus in mores; sed etiam hinc discere quam late pateat, et ad quos usque perveniat quod Apostolus ait: Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Praeoccupationes enim sunt istae in quibus delinquitur, dum quid faciendum sit aut ad horam non videtur, aut et qui viderit vincitur; ut scilicet fiat peccatum, cum vel latet veritas, vel compellit infirmitas.