CAPUT VII.

Mendacium nulla velut bona intentione admittendum. Facta alia ex fine vel bona vel mala redduntur, alia sunt per se peccata: haec nullo quasi bono fine facienda. Sed si aliter omnino non posset educi de cavernis suis haeretica impietas, nisi a tramite veritatis lingua catholica deviaret; tolerabilius illa occultaretur, quam ista praecipitaretur; tolerabilius in suis foveis delitescerent vulpes, quam propter illas capiendas in blasphemiae foveam caderent venatores; tolerabilius perfidia Priscillianistarum veritatis velamine tegeretur, quam fides Catholicorum ne a Priscillianistis mentientibus laudaretur, a Catholicis credentibus negaretur. Nam si propterea justa sunt, non qualiacumque, sed blasphema mendacia, quia hoc animo fiunt ut occulti haeretici detegantur; poterunt isto modo, si eodem animo fiant, casta esse adulteria. Quid si enim ex numero Priscillianistarum impudicarum aliqua femina injiciat oculum in catholicum Joseph,  eique promittat prodituram se latebras eorum si ab illo impetraverit stuprum, certumque sit eam, si ei consensum fuerit, quod pollicita est impleturam? faciendumne censebimus? an intelligemus nequaquam tali pretio merces ejusmodi comparandas? Cur ergo non eruimus  capiendos haereticos carne in adulterium defluente, et eruendos putamus ore in blasphemia fornicante ? Aut enim licebit utrumque pari ratione defendere, ut ideo haec non esse dicantur injusta, quia ea facta sunt intentione qua deprehenderentur injusti: aut si sana doctrina nec propter inveniendos haereticos vult nos cum feminis impudicis saltem corpore, non mente, misceri, profecto nec propter inveniendos haereticos vult a nobis saltem voce, non mente, aut immundam haeresim praedicari, aut castam catholicam blasphemari. Quia et ipsum mentis imperium, cui debet omnis inferior motus hominis obedire, digno non carebit opprobrio, quando fit, quod fieri non oportet, seu membro, seu verbo. Quanquam etiam cum verbo fit, membro fit: quoniam lingua membrum est qua fit verbum: nec ullum factum nostrum membro ullo paritur, nisi quod prius corde concipitur; vel potius intus cogitando et consentiendo jam partum, foras editur faciendo per membrum. Non itaque animus a facto excusatur, quando dicitur aliquid non ex animo fieri, quod tamen non fieret, nisi animus faciendum esse decerneret.

18. Interest quidem plurimum, qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat: sed ea quae constat esse peccata, nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt. Ea quippe opera hominum, sicut causas habuerint bonas, seu malas, nunc sunt bona, nunc mala, quae non sunt per se ipsa peccata: sicut victum praebere pauperibus, bonum opus est, si fit causa misericordiae cum recta fide; sicut concubitus conjugalis, quando fit causa generandi, si ea fide fiat ut gignantur regenerandi. Haec atque hujusmodi secundum suas causas opera sunt bona vel mala; quia eadem ipsa si habeant malas causas, in peccata vertuntur: velut si jactantiae causa pauper pascitur; aut lasciviae causa cum uxore concumbitur; aut filii generantur, non ut Deo, sed ut diabolo nutriantur. Cum vero jam opera ipsa peccata sunt, sicut furta, stupra, blasphemiae, vel caetera talia; quis est qui dicat causis bonis esse facienda, ut vel peccata non sint, vel, quod est absurdius, justa peccata sint? Quis est qui dicat: Ut habeamus quod demus pauperibus, faciamus furta divitibus; aut, testimonia falsa vendamus, maxime si non inde innocentes laeduntur, sed nocentes potius damnaturis judicibus eruuntur? Duo enim bona fiunt hujus venditione mendacii, ut et pecunia sumatur unde inops alatur, et judex fallatur ne homo puniatur. Testamenta etiam si possimus, cur non vera supprimimus, et falsa supponimus, ut haereditates vel legata non habeant indigni, qui nihil ex eis operantur boni; sed hi potius  a quibus esurientes pascuntur, nudi vestiuntur, peregrini suscipiuntur, captivi redimuntur, ecclesiae construuntur? Cur enim non fiant illa mala propter haec bona, si propter haec bona nec illa sunt mala? Jamvero si aliquae immundae et divites feminae videantur amatores et stupratores suos insuper ditaturae; cur non et has partes atque artes suscipiat vir misericors, quibus pro tam bona causa utatur, ut habeat unde indigentibus largiatur; nec audiat Apostolum dicentem, Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operans manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere  cui opus est (Ephes. IV, 28)? Si quidem non solum ipsum furtum, verum etiam falsum testimonium, et adulterium, et omne opus malum non erit malum, sed bonum, si ea causa perpetretur, ut sit unde fiat bonum. Quis ista dicat, nisi qui res humanas omnesque conatur mores legesque subvertere? Quod enim sceleratissimum facinus, quod turpissimum flagitium, quod impiissimum sacrilegium non dicatur posse fieri recte atque juste; nec impune tantum, verum etiam gloriose, ut in eo perpetrando, non solum supplicia nulla timeantur, sed sperentur et praemia: si semel concesserimus in omnibus malis operibus hominum ideo non quid fiat, sed quare fiat esse quaerendum; ut quaecumque propter bonas causas facta inveniuntur, nec ipsa mala esse judicentur? At si justitia merito punit furem, etiam qui dixerit et ostenderit ideo se subtraxisse superflua diviti, ut praeberet necessaria pauperi; si merito punit falsarium, etiam qui se ideo testamentum alienum corrupisse docuerit, ut ille haeres esset qui facturus inde fuerat eleemosynas largas, non ille qui nullas; si merito punit adulterum, etiam qui demonstraverit misericordia se fecisse adulterium, ut per illam cum qua fecit, de morte hominem liberaret; postremo, ut ad rem de qua quaestio est propius accedamus, si merito punit eum qui feminae alicui Priscillianistarum turpitudinis consciae, propterea se adulterino concubitu miscuit, ut ad eorum latebras perveniret: obsecro te, cum dicat Apostolus, Nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13); et ideo nec manus, nec corporis genitalia, nec alia membra flagitiis exhibere debeamus, ut Priscillianistas invenire possimus; quid nos lingua, quid totum os nostrum, quid organum vocis offendit, ut haec exhibeamus arma peccato, tantoque peccato, ubi Deum nostrum, ut Priscillianistas apprehensos ab ignorantiae blasphemiis eruamus , sine excusatione ignorantiae blasphememus?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal