CAPUT XVI.

Sitne boni hominis aliquando mentiri pro alterius salute. Tunc tamen quando illud opus bonum et pro suae vitae conditione laudabile Israelitis exploratoribus praestitit, nondum erat talis ut ab ea exigeretur, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non (Matth. V, 37). Obstetrices autem illae quamvis Hebraeae, si secundum carnem tantummodo sapuerunt, quid aut quantum est quod eis profuit remuneratio temporalis, quia fecerunt sibi domos, nisi proficiendo pertinuerint ad eam domum de qua Deo cantatur, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5)? Multum autem fatendum est propinquare justitiae, et quamvis re ipsa nondum, jam tamen spe atque indole animum esse laudandum, qui nunquam nisi hac intentione mentitur, qua vult prodesse alicui, nocere autem nemini. Sed nos cum quaerimus sitne boni hominis aliquando mentiri, non de homine quaerimus adhuc ad Aegyptum, vel ad Jericho, vel ad Babyloniam pertinente, vel adhuc ad ipsam Jerusalem terrenam, quae servit cum filiis suis; sed de cive illius civitatis quae sursum est libera mater nostra aeterna in coelis (Galat. IV, 25, 26). Et respondetur quaerentibus nobis: Omne mendacium non est ex veritate. Filii autem illius civitatis, filii sunt utique veritatis. Ejus civitatis filii sunt de quibus scriptum est, In ore eorum non est inventum mendacium (Apoc. XIV, 5): ejus civitatis filius est de quo item scriptum est, Verbum suscipiens filius a perditione longe aberit: excipiens autem excepit illud sibi, et nihil falsi ex ejus ore procedit (Prov. XXIX, 27). His filiis supernae Jerusalem et sanctae civitatis aeternae si quando ut hominibus obrepit qualecumque mendacium, poscunt humiliter veniam, non inde quaerunt insuper gloriam.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal