- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
2. Priscillianistarum error de mendacii usu ad latendum alienis. Sententia hac Priscillianistarum auferri omnino martyria. Nonne cernis quantum adjuvet haec disputatio eos ipsos, quos pro magna venatione mendaciis nostris capere molimur? Priscillianistarum est enim, sicut ipse monstrasti, ista sententia: cui comprobandae adhibent testimonia de Scripturis, exhortantes suos ad mentiendum tanquam exemplis Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Angelorum; non dubitantes addere etiam ipsum Dominum Christum, nec se aliter arbitrantes veracem suam ostendere falsitatem, nisi Veritatem dicant esse mendacem. Redarguenda sunt ista, non imitanda: nec in eo malo debemus Priscillianistarum esse participes, in quo caeteris haereticis convincuntur esse pejores. Ipsi enim soli, vel certe maxime ipsi reperiuntur, ad occultandam suam quam putant veritatem, dogmatizare mendacium: atque hoc tam magnum malum ideo justum existimare, quia dicunt in corde retinendum esse quod verum est; ore autem ad alienos proferre falsum, nullum esse peccatum; et hoc esse scriptum, Qui loquitur veritatem in corde suo (Psal. XIV, 3): tanquam hoc satis sit ad justitiam, etiamsi loquatur quisque in ore mendacium, quando non proximus, sed alienus hoc audit. Propterea putant etiam apostolum Paulum, cum dixisset, Deponentes mendacium, loquimini veritatem; statim addidisse, unusquisque cum proximo suo quia sumus invicem membra (Ephes, IV, 25). Ut videlicet cum eis qui nobis in societate veritatis proximi non sunt, neque, ut ita dicam, commembres nostri sunt, loqui liceat oporteatque mendacium.
3. Quae sententia sanctos martyres exhonorat, imo vero aufert sancta omnino martyria. Justius enim sapientiusque facerent, secundum istos, si persecutoribus suis non se confiterentur esse christianos, nec eos sua confessione facerent homicidas: sed potius mentiendo et negando quod erant, et ipsi salvum haberent carnis commodum cordisque propositum, et illos conceptum animo scelus implere non sinerent. Non enim proximi eorum erant in fide christiana, ut cum eis deberent loqui veritatem in ore suo, quam loquebantur in corde suo; sed ipsius veritatis insuper inimici. Si enim Jehu, quem sibi inter caeteros ad exemplum mentiendi prudenter videntur intueri, servum Baalis se esse mentitus est, ut servos ejus occideret: quanto justius secundum istorum perversitatem, tempore persecutionis servos daemonum se mentirentur servi Christi, ne servi daemonum servos occiderent Christi; et sacrificarent idolis ne interficerentur homines, si sacrificavit ille Baali ut interficeret homines? Quid enim eis obesset, secundum egregiam doctrinam mendaciloquorum, si diaboli cultum mentirentur in corpore, quando Dei cultus servabatur in corde? Sed non sic intellexerunt Apostolum martyres veri, martyres sancti. Viderunt quippe tenueruntque quod scriptum est, Corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); et, In ore eorum non est inventum mendacium (Apoc. XIV, 5): ac sic irreprehensibiles abierunt, ubi tentari a mendacibus ulterius non cavebunt; quia mendaces amplius in suis coelestibus coetibus vel alienos vel proximos non habebunt. Illum vero Jehu mendacio impio et sacrificio sacrilego occidendos impios et sacrilegos inquirentem non imitarentur, nec si de illo qualis fuisset eadem Scriptura tacuisset. Cum vero scriptum sit eum rectum cor non habuisse cum Deo; quid ei profuit, quod pro nonnulla obedientia, quam de domo Achab omnino delenda, pro cupiditate suae dominationis exhibuit, aliquantam mercedem transitoriam regni temporalis accepit (IV Reg. X)? Ad sententiam potius veridicam martyrum defendendam te, frater, exhortor, ut sis adversus mendaces, non mendacii doctor, sed veritatis assertor. Nam diligentius, obsecro, attende quod dico, ut invenias quam sit cavendum, quod zelo quidem laudabili adversus impios, ut possint comprehendi et corrigi vel vitari, sed tamen incautius docendum putatur.