- Tabla de Contenidos
CAPUT XVII.
34. Obstetrices Hebraeae et Raab num fecissent melius, nolendo mentiri. Regula ad quam redigenda quae ex Scripturis proferuntur velut exempla mentiendi. Sed dicet aliquis: Ergone obstetrices illae atque Raab melius fecissent, si nullam misericordiam praestitissent, nolendo mentiri? Imo vero illae mulieres Hebraeae, si essent tales de qualibus quaerimus utrum sit eis aliquando mentiendum, nec aliquid falsi dicerent, et foeda ministeria de parvulis occidendis liberrime recusarent. Sed, inquies, ipsae morerentur. At vide quid sequatur. Morerentur enim coelestis habitationis incomparabiliter ampliore mercede, quam domus illae quas sibi fecerunt in terra esse potuerunt: morerentur futurae in aeterna felicitate, mortem perpessae pro innocentissima veritate. Quid illa in Jericho? numquid hoc posset? Nonne si quaerentes cives mentiendo non falleret, verum dicendo latentes hospites proderet? An posset interrogantibus dicere: Scio ubi sunt; sed Deum timeo, non eos prodo? Posset hoc quidem dicere, si jam esset vera Israelitis in qua dolus non esset (Joan. I, 47): quod futura erat per misericordiam Dei transiens ad civitatem Dei. Verum illi hoc audito, inquies, illam perimerent, domum scrutarentur. Sed numquid consequens erat ut illos etiam quos diligenter occultaverat invenirent? Prospexerat enim cautissima mulier, et ibi eos posuerat ubi latere potuissent, etiamsi ei mentienti creditum non fuisset. Ita et illa, si tamen a suis civibus esset occisa pro misericordiae opere, vitam istam finiendam pretiosa in conspectu Domini morte finisset (Psal. CXV, 15), et erga illos ejus beneficium inane non fuisset. Sed, inquies, quid, si et ad illum locum ubi eos occultaverat, ii a quibus quaerebantur, perscrutando omnia pervenissent? Isto modo dici potest: Quid, si mulieri vilissimae atque turpissimae, non solum mentienti, verum etiam pejeranti credere noluissent? Nempe etiam sic consecutura fuerant quae timendo mentita est. Et ubi ponimus voluntatem ac potestatem Dei? An forte non poterat, et illam nec civibus suis mentientem nec homines Dei prodentem, et illos suos ab omni pernicie custodire? A quo enim et post mulieris mendacium custoditi sunt, ab eo potuerunt, etsi illa mentita non esset, utique custodiri. Nisi forte obliti sumus hoc fuisse in Sodomis factum, ubi masculi in masculos nefanda libidine accensi, nec ostium domus in qua erant quos quaerebant, invenire potuerunt; quando vir justus in causa omnino simillima pro suis hospitibus mentiri noluit, quos esse angelos nesciebat, et vim morte pejorem ne paterentur timebat. Et certe poterat talia respondere quaerentibus, qualia in Jericho mulier illa respondit. Nam prorsus similiter et illi interrogando quaesierunt. Sed homo justus noluit pro corporibus hospitum animam suam suo mendacio maculari, pro quibus voluit corpora filiarum alienae libidinis iniquitate vim perpeti (Gen. XIX, 5-11). Faciat ergo homo etiam pro temporali hominum salute quod potest: cum autem ad hunc articulum ventum fuerit, ut tali saluti consulere nisi peccando non possit, jam se existimet non habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexerit quod non recte faciat. Proinde Raab in Jericho, quia peregrinos homines Dei suscepit hospitio, quia in eorum susceptione periclitata est, quia in eorum Deum credidit, quia diligenter eos ubi potuit occultavit, quia per aliam viam remeandi consilium fidelissimum dedit, etiam supernae Jerusalem civibus imitanda laudetur. Quod autem mentita est, etiamsi aliquid ibi propheticum intelligenter exponitur, non tamen imitandum sapienter proponitur: quamvis Deus illa bona memorabiliter honoraverit, hoc malum clementer ignoverit.
35. Quae cum ita sint, quoniam nimis longum est omnia pertractare, quae in illa Libra Dictinii sunt posita velut imitanda exempla mentiendi: ad hanc regulam mihi videntur non solum ista, verum etiam si qua sunt talia redigenda, ut aut quod esse creditur, ostendatur non esse mendacium; sive ubi tacetur verum, nec dicitur falsum; sive ubi significatio verax aliud ex alio vult intelligi, quod genus figuratorum vel dictorum vel factorum abundat in propheticis Litteris: aut quae convincuntur esse mendacia, non esse imitanda monstrentur, et si qua nobis ut alia peccata subrepserint, non eis tribuendam justitiam, sed veniam postulandam. Hoc quidem mihi videtur; et ad istam sententiam me superius disputata compellunt.