CAPUT VI.

10. Negare Christum coram hominibus vel mendaciter et ficte, nunquam licet. Objectio. Responsio. Confutantur itidem quae objectari possunt. Corde credere non sufficit, nisi et ore non negetur Christus. Ut intelligendus Psalmus 14, V\. 3, ubi laudatur loquens veritatem in corde. Item Apostolus praecipiens ut loquamur veritatem cum proximo. Veritatem non veritate praedicantes tolerati, non falsitatem annuntiantes. Semper, frater, in talibus causis cum timore recolendum est, Quicumque me negaverit coram hominibus, negabo eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 33). An vero Christum coram hominibus non negat, qui eum coram Priscillianistis negat, ut eos latentes blasphemo mendacio nudet et capiat? Quis autem dubitat, obsecro te, negari Christum, cum sicuti est verus, ita non esse dicitur; et sicut eum priscillianista credit, ita esse dicitur?

11. Sed occultos lupos, inquies, indutos pellibus ovium et dominicum gregem latenter graviterque vastantes, aliter invenire non possumus. Unde ergo innotuerunt Priscillianistae, priusquam hujus mendacii fuisset excogitata venatio? unde ad ipsius auctoris illorum, profecto astutioris, et ideo tectioris, cubile perventum est? unde tot tantique manifestati atque damnati, et caeteri innumerabiles partim correcti, partim velut correcti, et in Ecclesiam miserantem collecti sunt? Multas enim vias dat Dominus, quando miseretur, quibus ad eorum perveniatur indaginem: quarum duae sunt aliis feliciores ; ut vel ab eis quos seducere voluerunt, aut ab eis quos jam seduxerant, resipiscentibus conversisque monstrentur. Quod facilius fit, si nefarius eorum error, non mendacibus captationibus, sed veracibus disputationibus evertatur. Quibus conscribendis operam te oportet impendere, quoniam Dominus donavit ut possis: quae scripta salubria quibus eorum perversitas insana destruitur, cum magis magisque innotuerint, et a Catholicis vel antistitibus qui loquuntur in populis, vel a quibusque studiosis zelo Dei plenis, fuerint usquequaque diffusa; haec erunt sancta retia, quibus capiantur veraciter, non mendaciter inquirantur. Sic enim capti, aut ultro quid fuerint fatebuntur, et alios quos in sua mala societate noverunt, vel concorditer corrigent, vel misericorditer prodent: aut si eos pudebit fateri quod diuturna simulatione texerunt,  occulta manu Dei medicante sanabuntur.

12. Sed multo facilius, inquies, eorum latibula penetramus, si quod sunt nos esse mentiamur. Hoc si liceret aut expediret, potuit Christus praecipere ovibus suis, ut lupinis amictae pellibus ad lupos venirent, et eos hujus artis fallaciis invenirent: quod eis non dixit, nec quando eas in medium luporum se missurum esse praedixit (Matth. X, 16). Sed dices: Non erant tunc inquirendi, cum essent apertissimi lupi; sed eorum morsus et saevitia perferenda. Quid, cum tempora posteriora praenuntians, in vestitu ovium dixit rapaces lupos esse venturos? nonne ibi erat locus ut haec moneret et diceret: Et vos ut eos inveniatis, assumite vestitum luporum, intrinsecus autem oves manete? Non hoc ait: sed cum dixisset, Multi ad vos venient in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; non addidit, Ex mendaciis vestris, sed, Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Id. VII, 15, 16). Veritate sunt cavenda, veritate capienda, veritate occidenda mendacia. Absit ut blasphemias ignorantium, scienter blasphemando vincamus: absit ut mala fallacium imitando caveamus. Quomodo enim cavebimus, si ut caveamus, habebimus? Si enim ut capiatur qui blasphemat nesciens, blasphemabo sciens; pejus est quod ago, quam quod capio. Si ut inveniatur qui Christum negat nesciens, ego Christum negabo sciens; ad perditionem me secuturus est quem sic invenero: si quidem ut illum inveniam, prior pereo.

13. An forte qui eo modo Priscillianistas invenire molitur, ideo non negat Christum, quia ore depromit quod corde non credit? Quasi vero (quod et paulo ante jam dixi) cum dictum esset, Corde creditur ad justitiam; incassum est additum, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10)? Nonne pene omnes qui Christum coram persecutoribus negaverunt, quod de illo credebant, corde tenuerunt; et tamen ore ad salutem non confitendo perierunt, nisi qui per poenitentiam revixerunt? Quis ita evanescat , ut existimet apostolum Petrum hoc habuisse in corde quod in ore, quando Christum negavit? Nempe in illa negatione intus veritatem tenebat, et foris mendacium proferebat. Cur ergo lacrymis diluit quod ore negaverat (Matth. XXVI, 69-75), si saluti sufficiebat quod corde credebat? cur loquens in corde suo veritatem, tam amaro fletu punivit mendacium quod ore deprompsit, nisi quia magnam vidit esse perniciem, quod corde quidem credidit ad justitiam, sed ore non confessus est ad salutem?

14. Quapropter illud quod scriptum est, Qui loquitur veritatem in corde suo; non sic accipiendum est, quasi retenta in corde veritate, loquendum sit in ore mendacium. Sed ideo dictum est, quia fieri potest ut loquatur quisque ore veritatem, quae nihil ei prosit, si eam in corde non teneat, id est, si quod loquitur ipse non credat: sicut haeretici, maximeque iidem Priscillianistae faciunt, cum catholicam veritatem non quidem credunt, sed tamen loquuntur, ut nostri esse  credantur. Loquuntur ergo veritatem in ore suo, non in corde suo. Propterea distinguendi erant ab illo de quo dictum est, Qui loquitur veritatem in corde suo. Hanc autem veritatem catholicus sicut in corde loquitur, quia ita credit; ita et in ore debet, ut ita praedicet: contra istam vero nec in corde nec in ore habeat falsitatem, ut et corde credat ad justitiam, et ore confessionem faciat ad salutem. Nam et in illo psalmo cum dictum esset, Qui loquitur veritatem in corde suo; mox etiam hoc additum est, Qui non egit dolum in lingua sua (Psal. XIV, 3).

15. Et illud quod Apostolus ait, Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quia sumus invicem membra (Ephes. IV, 25); absit ut sic intelligamus, tanquam loqui mendacium permiserit cum eis qui nondum sunt nobiscum membra corporis Christi. Sed ideo dictum est, quia unusquisque nostrum hoc debet quemque deputare, quod eum vult fieri, etiam si nondum factus est: sicut Dominus alienigenam Samaritanum proximum ejus ostendit, cum quo misericordiam fecit (Luc. X, 30-37). Proximus ergo habendus est, non alienus, cum quo id agendum est, ne remaneat alienus: et si propter id quod nondum est fidei nostrae sacramentique particeps factus, aliqua illi occultanda sunt vera, non tamen ideo dicenda sunt falsa.

16. Fuerunt enim etiam temporibus Apostolorum, qui veritatem non veritate , id est, non veraci animo praedicarent: quos dicit Apostolus Christum annuntiasse non caste, sed per invidiam et contentionem. Ac per hoc etiam tunc nonnulli tolerati sunt annuntiantes non casto animo veritatem: non tamen ulli laudati sunt tanquam annuntiantes casto animo falsitatem. Denique de illis dicit, Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 15-18): nullo modo autem diceret, ut postea Christus annuntietur, prius negetur.

17. Quocirca multis quidem modis possunt latentes haeretici vestigari, nec catholica fide vituperata, nec haeretica impietate laudata.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal