CAPUT XIV.

29. Exempla Scripturae veteris, si quae ibi narrantur hominum mendacia, non esse imitanda. Ut non imitanda Judae fornicatio, ita nec mendacium Thamar. Quia ergo non inveniunt mendaces haeretici  in Testamenti Novi litteris imitanda exempla mendacii, copiosissimos se esse existimant in hac disputatione, qua opinantur esse mentiendum, cum de veteribus propheticis Libris, quia non ibi apparet nisi intelligentibus paucis quo referantur significativa dicta vel facta veracia, multa sibi videntur invenire ac proferre mendacia. Sed habere cupientes quibus se tueantur velut imitanda exempla fallendi, se ipsos fallunt, et mentitur eorum iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Illae autem personae, quas credendum ibi non est prophetare voluisse, si quid faciendo vel dicendo finxerunt voluntate fallendi; quamvis ex ipsis quoque factis earum sive dictis aliquid propheticum possit exsculpi, per illius omnipotentiam praeseminatum atque dispositum, qui bene uti novit etiam malis hominum; tamen quantum ad ipsas attinet, sine dubitatione mentitae sunt. Sed non ideo debent imitanda existimari, quia in eis reperiuntur Libris qui sancti et divini merito nominantur. Habent enim conscripta et mala hominum et bona; illa vitanda, ista sectanda: et quaedam ita posita ut de illis etiam prolata sit sententia, quaedam vero tacito ibi judicio nobis judicanda permissa; quoniam non solum nos nutriri manifestis, verum et exerceri oportebat obscuris.

30. Cur autem isti imitandam sibi Thamar existimant mentientem, et imitandum Judam non existimant fornicantem (Gen. XXXVIII, 14-18)? Ibi enim utrumque legerunt: et nihil horum Scriptura illa sive culpavit, sive laudavit; sed tantummodo utrumque narravit, et judicandum nobis utrumque dimisit: sed mirum si aliquid horum imitandum impune permisit. Quod enim Thamar non meretricandi libidine, sed concipiendi voluntate mentita sit, novimus. Verum et fornicatio, etiamsi Judae talis non fuit, potest esse cujuspiam qua faciat ut homo liberetur, sicut illius mendacium fuit ut homo conciperetur: numquid propterea etiam fornicandum est, si propter illud putatur fuisse mentiendum? Non de solo itaque mendacio, sed de omnibus operibus hominum in quibus existunt velut compensativa peccata, considerandum est quam sententiam proferre debeamus; ne aperiamus aditum non tantum parvis quibusque peccatis, verum etiam sceleribus cunctis, nullumque remaneat facinus, flagitium, sacrilegium, in quo causa non possit existere qua recte videatur esse faciendum, universamque vitae probitatem opinio ista subvertat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal