CAPUT IV.

7. Mentienti in uno, non haberi fidem in aliis. Et quod est miserabilius, etiam ipsi jam quasi nostri effecti, quemadmodum nobis credant, reperire non possunt. Si enim suspicentur, etiam ipsa catholica dogmata nos mendaciter loqui, ut nescio quid aliud occultemus quod verum putamus; certe talia suspicanti dicturus es, Hoc tunc ideo feci, ut caperem te: sed quid respondebis dicenti, Unde igitur scio utrum etiam nunc id facias, ne capiaris a me? An vero cuiquam persuaderi potest hominem non mentiri ne capiatur, qui mentitur ut capiat? Videsue quo tendat hoc malum? ut scilicet non solum nos illis, ipsique nobis, sed omnis frater omni fratri non immerito videatur esse suspectus. Atque ita dum per mendacium tenditur ut doceatur fides, id agitur potius  ut nulli habenda sit fides. Si enim et contra Deum loquimur, cum mentimur, quid tantum mali poterit in ullo mendacio reperiri , quod tanquam scelestissimum omni modo devitare debeamus?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal