- Tabla de Contenidos
CAPUT XI.
25. Tripartita ratio disputandi adversus eos qui Scripturas divinas mendaciis suis adhibere patronas volunt. Neque id isto sermone suscepi, quod ad te magis pertinet, qui Priscillianistarum latebras aperuisti, quantum ad eorum attinet dogmata falsa atque perversa; ne ita investigata videantur quasi docenda fuerint, et non redarguenda. Magis ergo fac ut expugnata jaceant, quae fecisti ut prodita pateant: ne dum volumus ad indaginem hominum fallacium pervenire, ipsas falsitates sinamus tanquam insuperabiles permanere; cum potius debeamus et in latentium cordibus destruere falsitates, quam parcendo falsitatibus invenire fallaces. Porro inter illa dogmata eorum, quae subvertenda sunt, etiam hoc est utique quod dogmatizant, ad occultandam religionem religiosos debere mentiri, in tantum ut non solum de aliis rebus ad doctrinam religionis non pertinentibus, sed de ipsa quoque religione mentiendum sit, ne patescat alienis; ut videlicet negandus sit Christus, quo possit inter inimicos suos latere christianus. Etiam hoc, obsecro te, dogma impium nefariumque subverte, propter quod astruendum argumentantes de Scripturis colligunt testimonia, quibus videantur non solum ignoscenda vel toleranda, verum et honoranda mendacia. Ad te igitur pertinet, sectam detestabilem cum refellis, sic accipienda monstrare ista testimonia Scripturarum, ut vel doceas non esse quae putantur esse mendacia, si eo modo intelligantur, quo intelligenda sunt; vel imitanda non esse etiam quae manifestum est esse mendacia; vel certe ad extremum de his saltem rebus quae ad doctrinam religionis pertinent, nullo modo esse mentiendum. Sic enim vere funditus evertuntur, dum evertitur ubi delitescunt: ut eo ipso minime sectandi et maxime cavendi judicentur, quo se ad occultandam haeresim suam profitentur esse mendaces. Hoc in eis est primitus expugnandum, hoc eorum velut idoneum munimentum veritatis ictibus feriendum atque dejiciendum. Nec eis quam non habebant, alia latebra quo confugiant est praebenda: ut si forte ab his produntur, quos conati fuerint seducere, nec potuerint, dicant, Tentare illos voluimus, quoniam prudentes catholici docuerunt ad inveniendos haereticos id esse faciendum. Sed aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi videatur tripartita ratio disputandi adversus eos qui patronas mendaciis suis volunt adhibere divinas Scripturas: ut prius ostendamus nonnulla quae ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte intelligantur; deinde, si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio, contra omnes omnium opiniones, quibus videtur ad viri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum, in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum. Haec enim tria tibi exsequenda paulo ante commendavi, et quodam modo injunxi.