- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
1. Mendaciis qui abutuntur ut lateant, non esse de latebris suis eruendos nostris mendaciis. Multa mihi legenda misisti, Consenti frater charissime, multa mihi legenda misisti : quibus rescripta dum praeparo, et aliis atque aliis magis urgentibus occupationibus distrahor, emensus est annus, atque in eas me detrusit angustias, ut quomodocumque rescriberem, ne arridente jam tempore navigandi, perlatorem remeare cupientem diutius detinerem. Itaque omnibus quae mihi Leonas Dei famulus abs te attulit, et mox ut ea sumpsi, et postea cum haec dictare jam vellem, evolutis atque perlectis, et quanta potui consideratione perpensis; valde sum tuo delectatus eloquio, et sanctarum memoria Scripturarum, ingeniique solertia, et dolore quo negligentes catholicos mordes, et zelo quo adversus etiam latentes haereticos frendes. Sed non mihi persuadetur eos de latebris suis nostris esse mendaciis eruendos. Utquid enim eos tanta cura vestigare atque indagare conamur, nisi ut captos in apertumque productos, aut etiam ipsos veritatem doceamus, aut certe veritate convictos nocere aliis non sinamus? ad hoc ergo, ut eorum mendacium deleatur, sive caveatur, Dei autem veritas augeatur. Quomodo igitur mendacio mendacia recte potero persequi? An et latrocinio latrocinia et sacrilegio sacrilegia, et adulterio sunt adulteria persequenda? Si autem veritas Dei in meo mendacio abundabit, numquidnam et nos dicturi sumus, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 7 et 8)? Quod vides quemadmodum detestetur Apostolus. Quid est enim aliud, Mentiamur, ut haereticos mendaces ad veritatem adducamus; nisi, Faciamus mala, ut veniant bona? An aliquando bonum est mendacium, vel aliquando mendacium non est malum? Cur ergo scriptum est, Odisti, Domine omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7)? Non enim aliquos excepit, aut indefinite dixit, Perdes loquentes mendacium; ut quosdam, non omnes intelligi sineret: sed universalem sententiam protulit, dicens, Perdes omnes qui loquuntur mendacium. An quia non dictum est, Perdes omnes qui loquuntur omne mendacium, vel, qui loquuntur quodcumque mendacium; ideo putandum est locum alicui relaxatum esse mendacio: ut scilicet sit aliquod mendacium, quod qui loquuntur, non eos Deus perdat; sed eos omnes perdat qui loquuntur injustum mendacium, non quodcumque mendacium, quia invenitur et justum, quod utique laudis debet esse, non criminis?