CAPUT XIX.

38. Ut periclitanti subveniatur si non committendum stuprum, ita nec loquendum mendacium. Si aliquo modo permittuntur mendacia, metuendum ne usque ad perjuria et blasphemias progrediantur. Pejerare et blasphemare qua ratione differant. Sed agit partes suas infirmitas et causam invincibilem faventibus turbis se habere proclamat. Ubi contradicit, et dicit: Quomoda apud homines, qui procul dubio si  falluntur, avertuntur a pernicie vel aliena vel sua, periclitantibus subvenitur hominibus, si nos humanus ad mentiendum non inclinet affectus? Si patienter me audiat turba mortalitatis, turba infirmitatis, respondebo aliquid pro negotio veritatis. Certe pia, vera, sancta castitas non nisi ex veritate est: et quisquis adversus eam facit, profecto adversus veritatem facit. Cur ergo et si non possit aliter periclitantibus subveniri, non committo stuprum, quod ideo est contrarium veritati, quia contrarium est castitati; et ut periclitantibus subveniatur, loquor mendacium, quod ipsi apertissime est contrarium veritati? Quid nos tantum promeruit  castitas, et offendit veritas? cum omnis ex veritate sit castitas, et sit non corporis, sed mentis castitas veritas, atque in mente habitet etiam corporis castitas . Postremo, quod et paulo ante dixi et iterum dico, quisquis mihi pro persuadendo et defendendo ullo mendacio contradicit, quid dicit, si verum non dicit? Si autem propterea est audiendus quoniam verum dicit, quomodo me vult facere verum dicendo mendacem? Quomodo mendacium patronam sibi adhibet veritatem? An adversario suo vincit, ut a se ipsa vincatur ? Quis hanc absurditatem ferat? Nullo ergo modo dixerimus, eos qui asserunt aliquando esse mentiendum, id asserendo esse veraces; ne, quod est absurdissimum et stultissimum credere, veritas nos doceat esse mendaces. Quale est enim, ut esse adulterandum nemo discat a castitate, Deum offendendum nemo discat a pietate, cuiquam nocendum nemo discat a benignitate, et esse mentiendum discamus a veritate? Porro si hoc non docet veritas, non est verum: si non est verum, non est discendum: si non est discendum, nunquam est igitur mentiendum.

39. Sed perfectorum est, ait aliquis, solidus cibus (Hebr. V, 14). Multa enim secundum veniam relaxantur infirmitati, quamvis sincerissimae nequaquam placeant veritati. Dicat hoc quisquis non metuit quae consequentia metuenda sunt, si fuerint aliquo modo aliqua permissa mendacia. Nullo modo tamen in tantum sunt permittenda conscendere, ut ad perjuria blasphemiasque perveniant: nec aliquam causam prorsus oportet obtendi, cur debeat pejerari, vel quod est exsecrabilius, cur Deus debeat blasphemari. Non enim quia per mendacium blasphematur , ideo non blasphematur. Potest quippe hoc modo dici, non pejerari, quia per mendacium pejeratur. Quis enim per veritatem possit esse perjurus? Sic etiam  per veritatem nullus potest esse blasphemus. Sane mitius falsum jurat, qui falsum nescit esse, et verum putat esse quod jurat: sicut et Saulus excusabilius blasphemavit, quia ignorans fecit (I Tim. I, 13). Ideo autem pejus est blasphemare quam pejerare, quoniam  pejerando falsae rei adhibetur testis Deus, blasphemando autem de ipso falsa dicuntur Deo. Tanto est autem quisque inexcusabilior  sive perjurus sive blasphemus, quanto magis ea quae pejerando vel blasphemando asserunt, falsa noverunt esse vel credunt . Quisquis itaque dicit pro periclitantis hominis salute temporali vel vita esse mentiendum, nimis ipse ab itinere exorbitat aeternae salutis et vitae, si dicit in ea causa etiam jurandum per Deum, vel etiam blasphemandum Deum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal