CAPUT XX.

40. An saltem pro aeterna hominis salute mentiendum. In salutis aeternae periculo, sicut non debet homini subveniri per stuprum, ita nec per mendacium, quod vere peccatum est. Sed aliquando nobis ipsius quoque salutis aeternae periculum opponitur, quod nostro mendacio, si aliter non potest, depellendum esse clamatur: velut si quisquam baptizandus in potestate sit impiorum atque infidelium constitutus, ad quem perveniri non possit ut lavacro regenerationis abluatur, nisi deceptis mentiendo custodibus. Ab hoc invidiosissimo  clamore, quo cogimur non pro cujusquam opibus vel honoribus in hoc saeculo transcurrentibus, non pro ipsa hujus temporis vita, sed pro aeterna hominis salute mentiri, quo confugiam, nisi ad te, Veritas? Et mihi abs te proponitur castitas. Cur enim si custodes isti, ut nos ad baptizandum hominem admittant, stupro illici possunt, non facimus contraria castitati, et si mendacio decipi possunt, facimus contraria veritati? cum procul dubio nulli esset fideliter amabilis castitas, si non eam praeciperet veritas. Proinde ut perveniatur ad hominem baptizandum, fallantur mentiendo custodes, si hoc jubet veritas. Sed quomodo jubeat veritas, ut homo baptizetur, esse mentiendum, si non jubet castitas, ut homo baptizetur, esse moechandum? Cur autem hoc non jubet castitas, nisi quia hoc non docet veritas? Si ergo, nisi quod veritas docet, facere non debemus; cum veritas doceat nec propter hominem baptizandum facere quod contrarium est castitati, quomodo nos docebit facere propter baptizandum hominem quod ipsi est contrarium veritati? Sed sicut oculi ad intuendum solem parum firmi, ea tamen quae a sole illustrantur, libenter intuentur; sic animae jam valentes delectari pulchritudine castitatis, non tamen continuo per se ipsam considerare veritatem unde lucet castitas possunt, ut cum ventum fuerit ad aliquid faciendum quod adversum est veritati, ita refugiant et exhorreant, quemadmodum refugiunt et exhorrent, si faciendum aliquid proponatur quod adversum est castitati. Ille autem filius qui verbum suscipiens a perditione longe aberit, et nihil falsi ex ejus ore procedit (Prov. XXIX, 27), tam sibi clausum deputat, si ad subveniendum homini per mendacium, quam si per stuprum transire cogatur. Et Pater exaudit orantem, ut valeat sine mendacio subvenire, cui vult Pater ipse, cujus inscrutabilia sunt judicia, subveniri.  Talis ergo filius ita observat a mendacio, sicut a peccato. Nam et aliquando mendacii nomen pro peccati nomine ponitur: unde illud est, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Sic enim dictum est, tanquam diceretur. Omnis homo peccans. Et illud: Si autem veritas Dei in meo mendacio abundavit (Rom. III, 7). Ac per hoc cum mentitur ut homo, peccat ut homo, et ea sententia tenebitur qua dictum est, Omnis homo mendax; et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Cum vero nihil falsi ex ejus ore procedit, secundum eam gratiam sic erit de qua dictum est: Qui natus est ex Deo, non peccat (Id. III, 9). Haec enim nativitas si sola esset in nobis, nemo peccaret: et quando sola erit, nemo peccabit. Nunc autem adhuc trahimus quod corruptibiles nati sumus: quamvis secundum id quod renati sumus, si bene ambulamus, de die in diem renovamur interius (II Cor. IV, 16). Cum vero et corruptibile hoc induerit incorruptionem, vita totum absorbebit, et nullus mortis aculeus remanebit. Aculeus autem mortis est peccatum (I Cor. XV, 53-56).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal