CAPUT V.

8. Priscillianistam tolerabilius mentiri occultando haeresim suam, quam catholicum occultando veritatem. Catholici si se mentiantur esse priscillianistas, pejus faciunt quam priscillianistae se catholicos esse mentientes. Sed nunc adverte quam tolerabilius Priscillianistae in nostra comparatione mentiantur, quando se fallaciter loqui sciunt, quos nostro mendacio liberandos putamus ab eis falsis in quibus errando falluntur. Priscillianista dicit quod anima sit pars Dei, et ejusdem cujus est ille naturae atque substantiae. Magna haec est et detestanda blasphemia. Sequitur enim ut Dei natura captivetur, decipiatur, fallatur, conturbetur atque turpetur, damnetur atque crucietur. At si hoc et ille dicit, qui de tanto malo liberare cupit hominem per mendacium, videamus quid intersit inter utrumque blasphemum. Plurimum, inquis: nam hoc priscillianista dicit ita etiam credens; catholicus autem non ita credens, quamvis ita loquens.  Ille ergo blasphemat nesciens, iste autem sciens: ille contra scientiam, iste contra conscientiam: ille habet caecitatem falsa sentiendi, sed in eis habet saltem voluntatem vera dicendi; iste latens videt vera, et volens loquitur falsa. Sed ille, inquies, hoc docet, ut erroris sui faciat furorisque participes: iste autem hoc dicit, ut ab illo errore ac furore liberet homines. Jam quidem supra ostendi quantum et hoc noceat, quod creditur profuturum: verum interim si appendamus in his duobus mala praesentia (quoniam bona futura quae catholicus de corrigendo haeretico inquirit, incerta sunt), quis peccat gravius; utrum qui hominem decipit nesciens, an qui Deum blasphemat sciens? Profecto quid sit pejus intelligit, qui homini Deum sollicita pietate praeponit. Huc accedit, quia si blasphemandus est Deus, ut ad eum laudandum homines adducamus; procul dubio non solum ad laudandum, verum etiam ad blasphemandum Deum, exemplo et doctrina nostra homines invitamus: quoniam quos ad Dei laudes per Dei blasphemias molimur adducere, utique si adduxerimus, non solum laudare discent, verum etiam blasphemare. Haec illis beneficia conferimus, quos non ignoranter, sed scienter blasphemando ab haereticis liberamus. Et cum Apostolus homines tradiderit etiam ipsi satanae, ut discerent non blasphemare (I Tim. I, 20): nos conamur homines eruere satanae, ut discant non per ignorantiam, sed per scientiam blasphemare; nobisque ipsis magistris eorum hoc tam magnum importamus exitium, ut propter haereticos capiendos prius efficiamur, quod certum est, Dei blasphematores, quo possimus propter eos, quod incertum est, liberandos, veritatis ejus esse doctores.

9. Cum igitur blasphemare Deum doceamus nostros, ut eos Priscillianistae credant suos; videamus quid mali dicant ipsi, quando propterea mentiuntur, ut eos nostros esse credamus. Anathematizant Priscillianum, et ad nostrum arbitrium detestantur; dicunt animam creaturam Dei esse, non partem; exsecrantur Priscillianistarum falsa martyria; catholicos episcopos, a quibus illa haeresis nudata, oppugnata, prostrata est, magnis efferunt laudibus, et caetera hujusmodi. Ecce ipsi vera dicunt quando mentiuntur, non quo simul possit hoc ipsum verum esse quod mendacium est; sed in alio quando mentiuntur, in alio vera dicunt: quando enim nostros se esse mentiuntur, de fide catholica vera dicunt. Ac per hoc ipsi, ne Priscillianistae inveniantur, loquuntur mendaciter vera: nos autem, ut eos inveniamus, non solum mendaciter loquimur, ut ad illos pertinere credamur; sed etiam falsa loquimur, quae ad illorum errorem pertinere cognovimus. Itaque illi quando nostri putari volunt, et falsum est ex parte, et verum est ex parte quod dicunt; falsum est enim eos nostros esse, verum est autem animam partem Dei non esse: nos vero quando ad eos pertinere putari volumus, falsum est utrumque quod dicimus, et Priscillianistas nos esse, et animam partem Dei esse. Illi itaque Deum laudant, non blasphemant, quando se occultant; et  quando se non occultant, sed sua proferunt, blasphemare se nesciunt. Ideo si ad fidem catholicam convertantur, consolantur semetipsos, quia possunt dicere quod Apostolus, qui cum inter caetera dixisset, Prius fui blasphemus; Misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). Nos contra, ut se nobis aperiant, si hoc quasi justum mendacium fallendis eis capiendisque proferimus, profecto et ad blasphematores Priscillianistas pertinere nos dicimus, et ut nobis credant, sine excusatione ignorantiae blasphemamus. Neque enim catholicus, qui blasphemando vult haereticus credi, potest dicere, ignorans feci.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal