- Tabla de Contenidos
CAPUT XII.
26. Exempla mentiendi quaedam ex veteribus Scripturis vere talia, ex Novo autem Testamento nulla proferri. Simulatio Petri et Barnabae merito reprehensa a Paulo. Non mendaciter observatae a Paulo Legis quaedam caeremoniae. Paulus non mentiendo, sed compatiendo omnibus omnia factus. Mendacium quid sit. Ad ostendenda ergo quaedam quae putantur in Scripturis esse mendacia, non ea esse quod putantur, si recte intelligantur; non tibi parum adversus istos valere videatur, quod non de apostolicis, sed de propheticis Litteris inveniunt velut exempla mentiendi. Illa quippe omnia quae nominatim commemorant ubi sit quisque mentitus, in eis Libris leguntur, in quibus non solum dicta, verum etiam facta multa figurata conscripta sunt , quia et figurate gesta sunt. In figuris autem quod velut mendacium dicitur, bene intellectum verum invenitur. Apostoli vero in Epistolis suis aliter locuti sunt, aliterque conscripti Actus Apostolorum, jam videlicet revelato Testamento Novo, quod illis figuris propheticis velabatur. Denique in tot Epistolis apostolicis, atque in ipso tam grandi libro in quo actus eorum canonica veritate narrantur, non invenitur talis aliquis mentiens, ut de illo ab istis ad mentiendi licentiam proponatur exemplum. Quandoquidem illa Petri et Barnabae simulatio qua Gentes judaizare cogebant, merito reprehensa atque correcta est, et ne tunc noceret, et ne posteris ad imitandum valeret. Cum enim vidisset apostolus Paulus quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixit Petro coram omnibus: Si tu cum sis Judaeus, Gentiliter et non Judaice vivis; quomodo Gentes cogis judaizare (Galat. II, 13, 14)? Id autem quod ipse fecit, ut quasdam observationes legitimas judaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum Legi Prophetisque monstraret, absit ut mendaciter eum fecisse credamus. De hac quippe re satis est ejus nota sententia, qua fuerat constitutum, nec Judaeos qui tunc in Christum credebant prohibendos esse a paternis traditionibus, nec ad eas Gentiles cum Christiani fierent, esse cogendos: ut illa sacramenta quae divinitus praecepta esse constaret, non tanquam sacrilegia fugerentur; nec tamen putarentur sic necessaria jam Novo Testamento revelato, tanquam sine iis quicumque converterentur ad Deum salvi esse non possent. Erant enim qui hoc putabant atque praedicabant, quamvis jam recepto Christi Evangelio, et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas; ideoque cogebant Gentes judaizare. Id erat enim cogere, sic ea necessaria praedicare, tanquam et recepto Evangelio nulla sine illis salus esset in Christo. Hoc error quorumdam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. Quod ergo ait, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem; compatiendo id fecit, non mentiendo. Fit enim quisque tanquam ille cui vult subvenire, quando tanta misericordia subvenit, quanta sibi subveniri vellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. Itaque fit tanquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. Unde illud est ejus apostoli, quod jam supra commemoravi: Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Nam si propterea quia dixit, Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, et iis qui sub Lege erant, tanquam sub Lege (I Cor. IX, 20-22); ideo putandus est mendaciter suscepisse Legis veteris sacramenta: debuit et Gentium idololatriam eodem modo mentiendo suscipere, quia dixit etiam iis qui sine Lege erant tanquam sine Lege se factum, ut eos lucrifaceret: quod utique non fecit. Non enim alicubi sacrificavit idolis, aut adoravit illa figmenta; ac non potius libere tanquam martyr Christi detestanda et vitanda monstravit. De nullis igitur apostolicis actibus sive sermonibus isti proferunt imitanda exempla mentiendi. De propheticis ergo factis seu dictis ideo sibi videntur habere quod proferant, quia figuras praenuntiativas putant esse mendacia, eo quod mendaciis sint aliquando similia . Sed cum referuntur ad eas res propter quas significandas ita facta vel dicta sunt, reperiuntur significationes esse veraces, ac per hoc nullo modo esse mendacia. Mendacium est quippe falsa significatio cum voluntate fallendi. Non est autem falsa significatio, ubi etsi aliud ex alio significatur, verum est tamen quod significatur, si recte intelligatur.