- Tabla de Contenidos
CAPUT X.
23. Exempla pro mendacio quaesita in Scripturis expendenda. Aliud est occultare veritatem, aliud proferre mendacium. Abraham et Isaac defenduntur a mendacio. Factum Jacob non esse mendacium. Tropi non sunt mendacia. Metaphora. Antiphrasis. Tropi in Scripturis quare. In omnibus autem actibus nostris maxime etiam bonos turbant compensativa peccata; ita ut nec peccata existimentur, si habeant tales causas propter quas fiant, et in quibus videatur peccari potius si non fiant. Et praecipue de mendaciis hoc in hominum opinione praevaluit, ut peccata non putentur illa mendacia, quinimo et recte facta esse credantur, quando quisque pro ejus cui falli expedit utilitate mentitur, aut ne aliis noceat qui nociturus videtur, nisi mendaciis evitetur. Ad haec mendaciorum genera defendenda, plurima de Scripturis sanctis suffragari putantur exempla. Non autem hoc est occultare veritatem, quod est proferre mendacium. Quamvis enim omnis qui mentitur velit celare quod verum est, non tamen omnis qui vult quod verum est celare mentitur. Plerumque enim vera non mentiendo occulimus, sed tacendo. Neque enim mentibus est Dominus, ubi ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12). Vera tacuit, non falsa locutus est; quibus veris audiendis eos minus idoneos judicavit. Quod si eis hoc ipsum non indicasset, id est, non eos posse portare quae dicere noluit, occultaret quidem nihilominus aliquid veritatis, sed posse hoc recte fieri forsitan nesciremus, aut non tanto firmaremur exemplo. Unde qui asserunt aliquando esse mentiendum, non convenienter commemorant Abraham hoc fecisse de Sara, quam sororem suam dixit. Non enim dixit, Non est uxor mea; sed dixit, Soror mea est: quod erat revera tam propinqua genere, ut soror non mendaciter diceretur. Quod et postea jam sibi ab illo qui abduxerat ea reddita confirmavit, respondens illi et dicens, Et vere soror mea est de patre, non de matre (Gen. XX, 2, 12): hoc est de paterno genere, non de materno. Aliquid ergo veri tacuit, non falsi aliquid dixit, quando tacuit uxorem, dixit sororem. Hoc et filius ejus fecit Isaac: nam et ipsum novimus propinquam suam conjugem fuisse sortitum (Id. XXVI, 7, et XXIV). Non est ergo mendacium cum silendo absconditur verum, sed cum loquendo promitur falsum.
24. Jacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere videretur, si diligenter et fideliter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. Quae si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumcumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intelligendum, dicentur esse mendacia: quod absit omnino. Nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc importare calumniam; ita ut et ipsa quae appellatur metaphora, hoc est de re propria ad rem non propriam verbi alicujus usurpata translatio, possit ista ratione mendacium nuncupari. Cum enim dicimus fluctuare segetes, gemmare vites, floridam juventutem, niveam canitiem; procul dubio fluctus, gemmas, florem, nivem, quia in his rebus non invenimus, in quas haec verba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. Et petra Christus (I Cor. X, 4), et cor lapideum Judaeorum (Ezech. XXXVI, 26): item leo Christus (Apoc. V, 5), et leo diabolus (I Petr. V, 8), et innumerabilia talia dicentur esse mendacia. Quid quod haec tropica locutio usque ad eam pervenit, quae appellatur antiphrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est; lucus quod non luceat, Parcae quod non parcant. Unde illud est in Scripturis sanctis, Si non in faciem benedixerit tibi (Job II, 5): quod diabolus ait Domino de sancto Job, et intelligitur, Maledixerit. Quo verbo et Nabuthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. Dictum est enim quod benedixerit regi (III Reg. XXI, 13); hoc est, maledixerit. Hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio vel actio figurata in mendacio deputabitur. Si autem non est mendacium, quando ad intelligentiam veritatis aliud ex alio significantia referuntur; profecto non solum id quod fecit aut dixit Jacob patri ut benediceretur, sed neque illud quod Joseph velut illudendis locutus est fratribus (Gen. XLII), neque quod David simulavit insaniam (I Reg. XXI, 13), nec caetera hujusmodi, mendacia judicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea quae vera sunt intelligenda referendae. Quae propterea figuratis velut amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant, et ne nuda ac prompta vilescant. Quamvis quae aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, in nostra quodam modo cognitione renovantur, et renovata dulcescunt. Nec invidentur discentibus, quod his modis obscurantur: sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur ardentius, et inveniantur desiderata jucundius. Tamen vera, non falsa dicuntur; quoniam vera, non falsa significantur, seu verbo seu facto: quae significantur enim, utique ipsa dicuntur. Putantur autem mendacia, quoniam non ea quae vera significatur, dicta intelliguntur; sed ea quae falsa sunt, dicta esse creduntur. Hoc ut exemplis fiat planius, idipsum quod Jacob fecit, attende. Haedinis certe pellibus membra contexit: si causam proximam requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit ut putaretur esse qui non erat: si autem hoc factum ad illud propter quod significandum revera factum est referatur; per haedinas pelles peccata, per eum vero qui eis se operuit, ille significatus est qui non sua sed aliena peccata portavit. Verax ergo significati nullo modo mendacium recte dici potest. Ut autem in facto, ita et in verbo. Nam cum ei pater dixisset, Quis es tu, fili? ille respondit, Ego sum Esau primogenitus tuus (Gen. XXVII, 16-19). Hoc si referatur ad duos illos geminos, mendacium videbitur: si autem ad illud propter quod significandum ista gesta dictaque conscripta sunt, ille est hic intelligendus in corpore suo, quod est ejus Ecclesia, qui de hac re loquens ait, Cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent in regno Dei: et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi (Luc. XIII, 28-30). Sic enim quodam modo minor majoris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. Cum igitur tam vera tamque significentur veraciter, quid hic debet putari factum dictumve mendaciter? Cum enim quae significantur, non utique non sunt in veritate, sed sunt seu praeterita, seu praesentia, seu futura; procul dubio vera significatio est, nullumque mendacium. Sed nimis longum est in hac significatione prophetica enucleate cuncta rimari, in quibus palmam veritas habet, quia ut significando praenuntiata sunt, ita consequendo claruerunt.